- 8 -
[2.14.
De usuris] – 1.
Si pactum nudum de praestandis usuris interpositum sit, nullius est momenti: ex
nudo enim pacto inter cives Romanos actio non nascitur. 2. Usurae supra centesimam solutae
sortem minuunt, consumpta sorte repeti possunt. 3. Traiecticia pecunia propter periculum creditoris, quamdiu
navigat navis, infinitas usuras recipere potest. 4. Usurae, quae centesimam excedunt, per errorem solutae repeti
possunt. 5. Si quis pignora
debitoris citra auctoritatem iudicantis abduxerit, violentiae crimen admittit. 5a. Si tutor constitutus quos invenerit
debitores non convenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, vel intra sex
primos menses pupillares pecunias non collocaverit, ipse in debitam pecuniam et
in usuras eius pecuniae quam non feneravit convenitur. 6. Tutor in usuras non convenitur, si pecuniam pupillarem ideo non
collocavit, quod idonea nomina non habebat, cui pecunia collecetur: cuius rei
contestatio apud praesidem provinciae deponenda est. 7. Ob fenus pupillaris pecuniae per contumaciam non exercitum aut
fundorum omissam comparationem tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus
est, extra ordinem coercebitur.
|