- 8 -
[2.17.
Ex empto et vendito] – 1. Venditor si eius rei quam vendidit
dominus non sit, pretio accepto auctoritatis manebit obnoxius: aliter enim non
potest obligari. 2. Si res
simpliciter traditae evincantur, tanto venditor emptori condemnandus est,
quanto si stipulatione pro evictione cavisset. 3. Res empta mancipatione et traditione perfecta si
evincatur, auctoritatis venditor duplo tenus obligatur. 4. Distracto fundo si quis de modo mentiatur, in duplo eius quod
mentitus est officio iudicis aestimatione facta convenitur. 5. Redhibitio vitiosi mancipii intra
sex menses fieri potest propter latens vitium. 6. Si ut servum quis pluris venderet, de artificio eius vel de
peculio mentitus est, actione ex empto conventus quanto minoris valuisset
emptori praestare compellitur, nisi paratus sit eum redhibere. 7. Ex die emptionis, [si pars pretii
numerata sit,] et fructus et operae servorum et fetus pecorum et ancillarum
partus ad emptorem pertinent. 8.
Fundum alienum mihi vendidisti: postea idem ex causa lucrativa meus factus est:
competit mihi adversum te ad pretium recuperandum actio ex empto. 9. Post rem traditam nisi emptor
pretium statim exsolvat, usuras eius praestare cogendus est. 10. Mutus emere et vendere potest:
furiosus autem neque vendere neque - 9 -
emere potest. 11. Servus bona fide comparatus si ex
veteri vitio fugerit, non tantum pretium dominus, sed et ea quae per fugam
abstulit reddere cogitur. 12. Cum
probatio prioris fugae defecerit, servi responsioni credendum est: in se enim
interrogari, non pro domino aut in dominum videtur. 13. In eo contractu, qui ex bona fide descendit, instrumentorum
oblatio sine causa desideratur, si quo modo veritas de fide contractus possit
ostendi. 13a. Instrumentorum nomine
ea omnia accipienda sunt, quibus causa instrui potest: et ideo tam testimonia
quam personae instrumentorum loco habentur. 14. Fundus eius esse videtur, cuius nomine comparatus est, non a
quo pecunia numerata est, si tamen fundus comparatori sit traditus. 15. Heredibus debitoris adversus
creditorem, qui pignora vel fiducias distraxit, nulla actio datur, nisi a
testatore inchoata ad eos transmissa sit. 16.
Electo reo principali fide
iussor vel heres eius liberatur. Non idem in mandatoribus observatur.
|