- 9 -
[2.21a.
De mulieribus quae se servis alienis iunxerint vel ad senatus consultum Claudianum]
– 1. Si mulier ingenua civisque Romana vel Latina alieno se servo coniunxerit,
si quidem invito et denuntiante domino in eodem contubernio perseveraverit,
efficitur ancilla. 2. Si servo
pupilli ingenua mulier se coniungat, denuntiatione tutoris efficitur ancilla. 3. Mulier et si ..., tamen ei
quae - 10 -
se servo iunxerit denuntiando adquirit ancillam. 4. Procurator et
filius familias et servus iussu patris aut domini denuntiando faciunt ancillam.
5. Si peculiari servo filii
familias libera se mulier coniunxerit, nulla disquisitione paternae voluntatis
iure sollemni decurso adquiret ancillam. 6.
Liberta sciente patrono alieni servi secuta contubernium eius qui denuntiavit
efficitur ancilla. 7. Liberta si
ignorante patrono servo se alieno coniunxerit, ancilla patroni efficitur ea
condicione, ne aliquando ab eo ad civitatem Romanam perducatur. 8. Filii familias servo, quem ex
castrensi peculio habet, si se ingenua mulier coniunxerit, eius denuntiatione
efficitur ancilla. 9. Filia familias
si invito vel ignorante patre servo alieno se iunxerit, etiam post denuntiationem
statum suum retinet, quia facto filiorum peior condicio parentum fieri non
potest. 10. Filia familias si
iubente patre invito domino servi alieni contubernium secuta sit, ancilla
efficitur, quia parentes deteriorem filiorum condicionem facere possunt. 11. Liberta servi patroni contubernium
secuta etiam post denuntiationem in eo statu manebit, quia domum patroni
videtur deserere noluisse. 12.
Errore quae se putavit ancillam atque ideo alieni servi contubernium secuta
est, si postea liberam se sciens in contubernio eodem perseveraverit, efficitur
ancilla. 13. Si patrona servo
liberti sui se coniunxerit, etiam denuntiatione conventam ancillam fieri non
placuit. 14. Mulier ingenua, quae se
sciens servo municipum iunxerit, etiam citra denuntiationem ancilla efficitur:
non item si nesciat. Nescisse autem videtur, quae comperta condicione
contubernio se abstinuit, aut libertum putavit. 15. Libera mulier contubernium eius secuta, qui plures dominos
habuit, eius fit ancilla, qui prior denuntiavit, nisi forte ab omnibus factum
sit. 16. Si mater servo filii se
iunxerit, non tollit senatus consultum claudianum erubescendam matris etiam in
re turpi reverentiam exemplo eius, quae se servo liberti sui coniunxerit. 17. Tribus denuntiationibus conventa
etsi ex senatus consulto facta videatur ancilla, domino tamen adiudicata citra
auctoritatem interpositi per praesidem decreti non videtur: ipse enim debet
auferre qui dare potest libertatem. 18.
Filia familias mortuo patre si in servi contubernio perseveraverit, pro tenore
senatus consulti Claudiani conventa efficitur ancilla.
|