- 10 -
[2.24.
De liberis agnoscendis] – 1. Si serva conceperit et postea manumissa pepererit,
liberum parit. 2. Si libera conceperit
et ancilla facta pepererit, liberum parit: id enim favor libertatis exposcit. 3. Si ancilla conceperit et medio
tempore manumissa sit, rursus facta ancilla pepererit, liberum parit: media
enim tempora libertati prodesse, non nocere possunt. 4. Ex ea muliere natus, quae ex causa - 11 -
fideicommissi
manumitti debuit, si post moram libertati factam nascatur, ingenuus nascitur. 5. Si mulier divortio facto gravidam se
sciat, intra tricensimum diem viro denuntiare debet vel patri eius, ut ad
ventrem inspiciendum observandumque custodes mittant: quo omisso partum
mulieris omnimodo coguntur agnoscere. 6.
Si praegnantem se esse mulier non denuntiaverit vel custodes ventris missos non
admiserit, liberum est patri vel avo natum non alere. Ceterum neglegentia matris,
quo minus suus patri heres sit, obesse non debet. 7. Si mulier se ex viro praegnantem neget, permittitur marito
ventrem inspicere et ventri custodes dare. 8.
Venter inspicitur per quinque obstetrices, et quod maxima pars earum
denuntiaverit, pro vero habetur. 9.
Obstetricem, quae partum alienum attulit, ut supponi possit, summo supplicio
adfici placuit. 10. Necare videtur non tantum is qui partum praefocat, sed et is qui abicit et
qui alimonia denegat et is qui publicis locis misericordiae causa exponit, quam
ipse non habet.
|