- 13 -
[3.4a. De testamentis] – 1. Testamentum facere possunt masculi
post impletum quartum decimum annum, feminae post duodecimum. 2. Spadones eo tempore testamentum facere
possunt, quo plerique pubescunt, id est annorum decem et octo. 3. Filius familias, qui militavit, de
castrensi peculio tam communi quam proprio iure testamentum facere potest. Castrense
enim peculium est quod in castris adquiritur vel quod proficiscenti ad militiam
datur. 4. Caecus testamentum facere
potest, quia accire potest adhibitos testes et audire sibi testimonium
perhibentes. 4a. Qui manus amisit,
testamentum facere potest, quamvis scribere non possit. 5. Furiosus tempore intermissi furoris testamentum facere potest. 6. Et mulieri, quae luxuriose vivit, bonis
interdici potest. 7. Moribus per
praetorem bonis interdicitur hoc modo: quando
tibi bona paterna avitaque nequitia tua disperdis liberosque tuos ad egestatem
perducis, ob eam rem tibi ea re commercioque interdico. 8. Qui ab hostibus captus est,
testamentum quasi servus facere non potest. Sane valet testamentum id quod ante
captivitatem factum est, si revertatur, iure postliminii, aut si ibidem
decedat, beneficio legis Corneliae, qua lege etiam legitimae tutelae
hereditatesque firmantur. 9. In
insulam relegatus et in opus publicum ad tempus damnatus, quia retinent
civitatem, testamentum facere possunt et ex testamento capere. 10. Plures quam septem ad testamentum
adhibiti non nocent. Superflua enim facta prodesse iuri tantum, nocere non
possunt. 11. In adversa corporis
valetudine mente captus eodem tempore testamentum facere non potest. 12. Prodigus recepta vitae sanitate ad
bonos mores reversus et testamentum facere potest et ad testamenti sollemnia
adhiberi potest. 13. Ex his, qui ad
testamentum adhibentur, si qui sint qui Latine nesciant vel non intellegant, si
tamen sentiant, cui rei intersint, adhibiti non vitiant testamentum. 14. Repetundarum damnatus nec ad
testamentum nec ad testimonium adhiberi potest. 15. Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus - 14 -
incalescentis ostendit. 16. Singulos
testes, qui in testamento adhibentur, proprio chirographo adnotare convenit,
quis et cuius testamentum signaverit.
|