- 14 -
[3.4b. De institutione heredum] – 1. Condicionum duo sunt genera: aut
enim possibilis est, aut impossibilis: possibilis, quae per rerum naturam
admitti potest, impossibilis, quae non potest: quarum ex eventu altera
expectatur, altera impossibilis submovetur. 2. Condiciones contra leges et decreta principum vel bonos mores
adscriptae nullius sunt momenti: veluti si
uxorem non duxeris, si filios non
susceperis, si homicidium feceris,
si larvali habitu processeris et his
similia. 3. Quotiens non
apparet, qui sit heres institutus, institutio non valet: quod evenit, si testator
plures amicos unius nominis habeat. 4.
Heredes aut instituti aut substituti dicuntur, instituti primo gradu,
substituti secundo vel tertio scripti. 5.
Substituere quis et pure et sub condicione potest, et tam suis quam extraneis,
tam puberibus quam impuberibus. 6.
In quot vult uncias testator hereditatem suam dividere potest. Impleto asse
sine parte heredes instituti ad prioris assis semissem aequis portionibus
veniunt. 7. Servus alienus cum
libertate heres institutus institutionem non infirmat: sed libertas ut alieno
supervacue data videtur. 8. Filio et
extraneo aequis partibus heredibus institutis si praeterita adcrescat, tantum
suo avocabit, quantum extraneo: si vero duo sint filii instituti, suis tertiam,
extraneis dimidiam tollet. 9.
Talis postumorum institutio: si qui post
mortem meam postumi nati fuerint, heredes sunto : si vivo eo nascantur, rumpunt testamentum. 10. Nepos postumus,
qui in locum patris succedere potest, ab avo aut heres instituendus est aut
nominatim exheredandus, ne agnascendo rumpat testamentum. 10a. Filius familias si militet, ut paganus nominatim a patre aut
heres scribi aut exheredari debet, iam sublato edicto divi Augusti, quo cautum
fuerat, ne pater filium militem exheredet. 11.
Qui semel constituit ad se hereditatem pertinere, ac se eius rebus immiscuit,
repudiare eam non potest, etiamsi damnosa sit. 12. Pater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro
parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento
an ab intestato filius suus heres exsistat. 13. Mutus pater vel dominus filio vel servo heredibus institutis
magis est ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem,
ut ei iure eius commodum quaeri possit: quod facile explicari possit scientia
litterarum. 14. Mutus servus iussu domini pro herede gerendo
obligat dominum hereditati.
|