- 14 -
[3.5.
Ad senatus consultum Silanianum] – 1.
Hereditas eius, qui a familia occisus esse dicitur, ante habitam quaestionem
adiri non potest neque bonorum possessio postulari. 2. Occisus videtur non tantum qui per vim aut per caedem
interfectus est, velut iugulatus praecipitatus, sed et is qui veneno necatus
dicitur: honestati enim heredis convenit qualemcumque mortem testatoris inultam
non praetermittere. 3. Domino
occiso de ea familia quaestio habenda est, quae intra tectum fuerit, vel certe
extra tectum cum domino eo tempore quo occidebatur. 4. Qui occisus dicitur, si constet eum sibi quoquo modo manus
intulisse, de familia eius quaestio non est habenda, nisi forte prohibere
potuit nec prohibuit. 5. Neroniano
senatus consulto cavetur, ut occisa uxore etiam de familia viri quaestio
habeatur, idemque ius in uxoris familia observatur, si vir dicatur occisus. 6. Servi, qui sub eodem tecto fuerunt,
ubi dominus perhibetur occisus, et torquentur et puniuntur, etsi testamento
occisi manumissi sint. Sed et hi torquentur, qui cum occiso in itinere fuerunt.
7. Servi de proximo
si, cum possent ferre, auditis clamoribus auxilium domino non tulerunt, puniuntur.
8. Servos, qui in itinere
circumdatum a latronibus dominum per fugam deseruerunt, apprehensos et torqueri
et summo supplicio adfici placuit. 9.
Habebitur de familia quaestio et si heres testatorem occidisse dicatur: nec
interest, extraneus an ex liberis sit. 10.
In summa tamen sciendum et de his omnibus habendam esse quaestionem, qui in
suspicione quacumque ratione veniunt. 11.
In disponenda eorum quaestione, quorum dominus dicitur interemptus, hic ordo
servatur, primum ut constet occisum dominum, deinde, si id liqueat, de quibus
ea quaestio habenda sit, atque ita de reis inquirendis. 12. Etsi percussor certus sit, tamen de familia habenda questio
est, ut caedis mandator inveniri possit. 12a.
Hereditas a fisco ut indignis aufertur his primum, qui, cum suscepta re esset
testatoris, apertis tabulis testamenti vel ab intestato adierunt hereditatem
bonorumve possessionem acceperunt: amplius his et centum milia sestertiorum
poena inrogatur. Nec refert, a quibus pater familias vel quemadmodum dicatur
occisus esse. 13. Omnibus, qui
contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis aufertur hereditas, si nihil
testamento in fraudem legis fuerit cautum. 14.
Sive - 15 -
falsum sive ruptum sive irritum dicatur esse testamentum, salva
eorum disceptatione scriptus heres iure in possessionem mitti desiderat. 15. Si inter heredem institutum et
substitutum controversia sit, magis placet eum in possessionem rerum
hereditariarum mitti, qui primo loco scriptus est. 16. Scriptus
heres ut statim in possessionem mittatur, iure desiderat. 17. Hoc post annum impetrare non poterit. In eo testamento heres
scriptus, quod neque ut oportuit oblatum nec publice recitatum est, in
possessionem mitti frustra desiderat. 18.
In possessionem earum rerum, quas mortis tempore testator non possedit, heres
scriptus, priusquam iure ordinario experiatur, improbe mitti desiderat.
|