Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Julius Paulus Receptae sententiae IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
[1.1. De pactis et conventis] – 1. De his rebus pacisci possumus, de quibus transigere licet: ex his enim pacti obligatio solummodo nascitur. 2. In bonae fidei contractibus pactum conventum alio pacto dissolvitur, et licet exceptionem pariat, replicatione tamen excluditur. 3. Pacto convento aquiliana stipulatio subici solet. Sed consultius est huic poenam quoque subiungere, quia rescisso quoquo modo pacto poena ex stipulatu peti potest. 4. Neque contra leges neque contra bonos mores pacisci possumus. 4a. Pactum contra ius aut constitutiones aut senatus consulta interpositum nihil momenti habet. 5. De rebus litigiosis et convenire et transigere possumus. 5a. Post rem iudicatam pactum, nisi donationis causa interponatur, servari non potest. 6. Functio dotis pacto mutari non potest, quia privata conventio iuri publico nihil derogat. 7. De criminibus propter infamiam nemo cum adversario pacisci potest.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |