- 15 -
[3.6.
De legatis] – 1. Per
praeceptionem uni ex heredibus nummi legati, qui domi non erant, officio
iudicis familiae herciscundae a coheredibus praestabuntur. 2. Ante heredis institutionem legari non potest: inter medias
heredum institutiones, sive alter sive uterque adeat, potest. Interdum dimidium,
interdum totum debetur: dimidium, si per vindicationem legatum sit: totum, si
per damnationem. 3. Post diem legati
cedentem actio, quae inchoata non est, ad heredem non transmittitur. 4. Communi servo cum libertate et sine
libertate legari potest, totumque legatum socio testatoris adquiritur. 5. Post mortem heredis legari non
potest, quia nihil ab herede heredis relinqui potest. 6. In mortis tempus tam suae quam heredis eius legata conferri possunt
hoc modo Lucio Titio, cum morietur, do
lego, aut heres meus dare damnas esto. 7.
Per vindicationem legatum etsi nondum constituerit legatarius ad se pertinere,
atque ita post apertas tabulas ante aditam hereditatem decesserit, ad heredem
suum legatum transmittit. 7a. Illud aut illud utrum elegerit legatarius : nullo a legatario electo decedente eo
post diem legati cedentem ad heredem transmitti placuit. 8. Si res obligata creditori, cuius causam testator non ignoravit,
per damnationem legata sit, luitio ad heredis sollicitudinem spectat. 9. Servo fataliter interempto legatarii
damnum est, quia legatum nulla culpa heredis intercidit. 10. Damnari heres potest, ut alicui domum extruat aut
aere alieno eum liberet. 11.
Sinendi modo tam corporales res quam quae in iure consistunt legari possunt: et
ideo debitori id quod debet recte legatur. 12.
Eius rei quae legata est exemplo heredis partem agnoscere partem repudiare
legatarius non potest. 13. Legatum
nisi certae rei sit et ad certa personam deferatur, nullius est momenti. 14. Si quis sibi et titio legatum
adscripserit, magis est, ut totum legatum ad coniunctum pertineat. 14a. Uxori legatum in alieno testamento
scribere non prohibemur. 15. Qui se
filio testatoris impuberi tutorem adscripserit, ut suspectus a tutela
removendus est, ad quam ultro videtur adfectasse. 16. Rem legatam testator si postea pignori vel fiduciae dederit, ex
eo voluntatem mutasse non videtur. 17.
Ususfructus uniuscuiusque rei legari potest et aut ipso iure constituetur aut
per heredem praestabitur: ex causa damnationis per heredem praestabitur: ipso
iure per vindicationem. 18. Furiosi et aegrotantis et infantis ususfructus utiliter relinquitur. Horum
enim alius resipiscere, alius convalescere, alius crescere potest. 19. Ancillae usufructu legato partus
eius ad usufructuarium non pertinent. 20.
Gregis usufructu legato grege integro manente fetus ad usufructuarium
pertinent, salvo eo, ut quidquid gregi deperierit, ex fetibus impleatur. 21. Areae usufructu legato aedificia in
ea constitui non possunt. 22.
Accessio ab alluvione ad fructuarium fundum, quia fructus fundi non est, non
pertinet: venationis vero et aucupii reditus ad fructuarium pertinent. 23. Servos neque torquere neque
flagellis caedere neque in eum casum facto suo perducere usufructuarius potest,
quo deteriores fiant. 24. Fructu
legato si usus non adscribatur, magis placuit usumfructum videri adscriptum.
Fructus enim sine usu esse non possunt. 25.
Si alteri usus, alteri fructus legatus sit, fructuarius in usu concurrit, quod
in fructu usuarius facere non potest. 26.
Coniunctim duobus ususfructus do lego legatus altero mortuo ad alterum in
solidum pertinebit. 27. Usufructu
legato de modo utendi cautio a fructuario solet interponi, et ideo perinde
omnia se usurum, ac si optimus pater familias uteretur, fideiussoribus oblatis
cavere cogitur. 27a. Arbores vi
tempestatis, non culpa fructuarii eversas ab eo substitui non placet. 27b. Quidquid in fundo nascitur vel
quidquid inde percipitur, ad fructuarium pertinet: pensiones quoque iam antea
locatorum, agrorum, si ipsae quoque specialiter comprehensae sint. Sed ad
exemplum venditionis, nisi fuerint specialiter exceptae, potest usufructuarius
conductorem repellere. 27c.
Caesae - 16 -
harundinis vel pali compendium, si in eo quoque fundi vectigal
esse consuevit, ad fructuarium pertinet. 28.
Ususfructus amissus ad proprietatem recurrit. Amittitur autem quinque modis:
capitis minutione, rei permutatione, non utendo, in iure cessione, dominii
comparatione. 29. Capitis minutione
amittitur, si in insulam fructuarius deportetur, vel si ex causa metalli servus
poenae efficiatur, et si statum ex adrogatione vel adoptione mutaverit. 30. Non utendo amittitur ususfructus,
si possessione fundi biennio fructuarius non utatur, vel rei mobilis anno. 31. Rei mutatione amittitur
ususfructus, si domus legata incendio conflagraverit aut ruina perierit, licet
postea restituatur. 32. In iure
cessione amittitur ususfructus, quotiens domino proprietatis eum fructuarius in
iure cesserit. 33. Finitur
ususfructus aut morte aut tempore: morte, cum usufructuarius moritur: tempore,
quotiens ad certum tempus ususfructus legatur, velut biennio aut triennio. 34. Fundo vel servo legato tam fundi
instrumentum quam servi peculium ad legatarium pertinet. 35. Quaerendorum fructuum causa esse videntur, qui opus rusticum
faciunt, et monitores et vilici et saltuarii: item boves aratorii, aratra,
bidentes et falces putatoriae: frumentum quoque ad sementem repositum. 36. Fructuum cogendorum causa comparata
instrumento cedunt, velut corbes, alvei falces messoriae et fenariae, item
molae olivariae. 37. Conservandorum
fructuum causa comparata instrumento cedunt, velut dolia, cupae, vehicula
rustica, cibaria, pistores, asini, focariae: item ancillae quae vestimenta
rusticis faciunt, scutra quoque et sutor continebuntur. 38. Uxores eorum qui operantur magis est ut
instrumento cedant. Pecora quoque et pastores eorum stercorandi causa
parata instrumento continentur. 39.
Ea autem, quae custodiae magis causa quod ad usus patris familias eo delata
sunt, instrumenti nomine non continentur. 40.
Uxores vero eorum, qui mercedes praestare consueverant, neque instructionis
neque instrumenti appellatione continentur. 41. Piscaturae vel venationis instrumentum ita demum instrumento
fundi continetur, si ex his maxime fundi reditus cogantur. 42. Fructus percepti instrumento fundi ita demum cedunt, si ibidem
absumi a testatore consueverant. 43.
Fundo cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt legato
semina quoque et cibaria debebuntur. 44.
Fundo cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt legato
tam supellex quam aeramentum itemque argentum et vestes, quae ibi pater
familias instruendi gratia habere solet, debebuntur: item ea mancipia, quae
usui patris familias esse solent, itemque aves et pecora, quae instruendarum epularum
gratia in fundo comparata sunt: exceptis his, quae ibi custodiae causa deposita
sunt. 45. Fundo legato ita ut optimus maximusque est retia
apraria et cetera venationis instrumenta continebuntur: quae etiam ad
instrumentum pertinent, si quaestus fundi ex maxima parte in venationibus
consistat. 46. Fructus, qui solo
cohaerebant mortis testatoris tempore, ad legatarium pertinent: ante percepti
ad heredem. 47. Fundo legato cum
mancipiis et pecoribus et omni instrumento rustico et urbano peculium actoris
ante testatorem defuncti, si ex eodem fundo fuerit, magis placet ad legatarium
pertinere. 48. Actor vel colonus ex
alio fundo in eodem constitutus, qui cum omni instrumento legatus erat, ad
legatarium no pertinet, nisi eum ad ius eius fundi testator voluerit pertinere.
49. Adiunctiones, quas fundo legato
testator ex diversis emptionibus applicaverat, legatario cedere placuit. 50. Instructo praedio legato fabri
ferrarii, item tignarii,, putatores et qui instruendi fundi gratia ibidem
morabantur, legato cedunt. 51.
Instructo fundo legato libri quoque et bibliothecae quae in eodem fundo sunt
legato continentur. 52. Servos
studendi gratia ex eodem fundo, qui cum mancipiis fuerat legatus, alio
translatos ad legatarium placuit pertinere. 53. Fundo ita ut possederat legato mancipia tam urbana quam
rustica, itemque argentum et vestes, quae eodem tempore in fundo comprehendentur,
ad legatarium pertinent. 54.
Pascualia, quae postea comparata ad fundum legatum testator adiunxerat, si eius
appellatione contineantur, ad legatarium pertinent. 55. Quidquid in eadem domo, quam instructam legavit pater familias,
perpetuo instruendi gratia habuit, legatario cedit. 56. Instructa domo legata ea legato continentur, quibus domus
munitior vel tuta ab incendio praestatur: tegulae specularia et vela legato
continebuntur: item aeramenta lecti culcitae pulvini subsellia cathedrae mensae
armaria delphicae pelves conchae aquimanalia candelabra lucernae et similia
quacumque materia expressa. 57. Domo
legata balneum eius, quod publice praebetur, nisi alias separetur, legato
cedit. 58. Domo cum omni iure suo
sicut instructa est legata urbana familia, item artifices et vestiarii et
zetarii et aquarii itidem domui servientes legato cedunt. - 17 -
59. Omnibus quae in domo sunt legatis
cautiones debitorum rationesque servorum legato cedunt. 60. Monilibus legatis aurum vel argentum non debetur, nisi de his
quoque manifeste sensisse testatorem possit ostendi. 61. Instrumento cauponio legato ea debentur, quae cauponis usui
parata sunt, velut vasa, in quibus vinum defunditur: escarai quoque et
pocularia vasa debentur. Sane ministri earum rerum legato non cedunt. 62. Instrumento medici legato collyria
et emplastra et apparatus omnis conficiendorum medicamentorum, itemque
ferramenta legato cedunt. 63.
Instrumento pictoris legato colores penicilli cauteria et temperandorum colorum
vasa debebuntur. 64. Pistoris
instrumento legato cribra asini molae et servi qui pistrinum exercent, item
machinae, quibus farinae subiguntur, legato cedunt. 65. Instrumento balneatorio legato balneator ipse et scamna et
hypopodia, fistulae, miliaria, epitonia, rotae aquaiae, iumenta quoque quibus
ligna deferuntur legato cedunt. 66. Instrumento piscatoris legato et retia et nassae
et fuscinae et naviculae, hami quoque et cetera eiusmodi usibus destinata
debentur. 67. Suppellectile legata
capsae armaria, nisi solum librorum aut vestis ponendae gratia paratae sint,
debebuntur, sed et buxina et cristallina et argentea et vitrea vasa tam escaria
quam pocularia, et vestis stratoria legato cedunt. 68. Villis vel agris separatim legatis alterum alteri cedit. 69. Servis do lego legatis ancillae quoque debebuntur: non item servi legatis
ancillis: sed ancillarum appellatione tam virgines quam servorum pueri
continentur: his scilicet esceptis "exceptis", qui fiduciae dati
sunt. 70. Servis amanuensibus
legatis omnes qui ex conversatione urbana et in ministerio fuerint debebuntur,
nisi ex his aliqui perpetuo ad opus rusticum transferantur. 71. Venatores servi vel aucupes an
inter urbana ministeria contineantur, dubium remansit: et ideo voluntatis est
quaestio. Tamen si
instruendarum cotidianarum epularum gratia habentur, debentur. 72. Muliones et
institores inter urbana ministeria continentur: item opsonatores et vestiarii
et cellararii et cubicularii et arcarii et coqui placentarii tonsores pistores
lecticarii. 73. Pecoribus legatis
quadrupedes omnes continentur, quae gregatim pascuntur. 74. Iumentis legatis boves non continentur: equis vero legatis
equas quoque placuit contineri. Ovibus autem legatis agni non continentur, nisi
annuales sint. 75. Grege ovium
legato arietes etiam continentur. 76.
Avibus legatis anseres phasiani gallinae et aviaria debebuntur: an autem
phasianarii et pastores anserum, voluntatis est quaestio. 77. Dulcibus legatis sapa, defrutum mulsum, dulce etiam vinum,
palmae, caricae, uvae passae debebuntur. Sed in hoc quoque voluntatis
est quaestio, quia et in specie pomorum comprehendi possunt. 78. Frugibus legatis tam legumina quam
hordeum et triticum continentur. 79.
Veste legata ea cedunt, quae ex lana et lino texta sunt: item serica et
bombycina, quae tamen induti vel operiendi cingendi sternendi iniciendique
causa parata sunt: pelles quoque indutoriae continebuntur. 80. Veste virili legata ea tantummodo debentur, quae ad usum
virilem salvo pudore virilitatis attinent. Stragula quoque huic legato cedunt. 81. Muliebri veste legata omnia quae ad
usum muliebrem spectant debebuntur. 82.
Lana legata, sive sucida sive lota sit sive pectinata sive versicoloria, legato
cedit: purpura vero aut stamen subtemenve hoc nomine non continentur. 83. Mundo muliebri legato ea cedunt,
per quae mundior mulier lautiorque efficitur, velut speculum conchae situli,
item pyxides unguenta et vasa, in quibus ea sunt: item sella balnearis et
cetera huiusmodi. 84. Ornamentis
legatis ea cedunt, per quae ornatior mulier efficitur, veluti anuli catenae
reticuli et cetera, quibus collo vel capite vel manibus mulieres ornantur. 85. Argento legato massae tantummodo
debebuntur: vasa enim, quae proprio nomine separantur, legato non cedunt, quia
nec lana legata vestimenta debentur. 86.
Vasis argenteis legatis ea omnia continentur, quae capacitati alicui praeparata
sunt, et ideo tam potoria quam escaria, item ministeria omnia debebuntur,
veluti urceoli lances patinae piperataria: cochlearia quoque itemque trullae
calices scyphi et his similia. 87.
Libris legatis tam chartae volumina vel membranae et philyrae continentur:
codices quoque debentur: librorum enim appellatione non volumina chartarum, sed
scripturae modus qui certo fine concluditur aestimatur. 88. Auro legato gemmae quoque inclusae itemque margaritae et
smaragdi legato cedunt. Sed magis est voluntatis esse quaestionem: infectum
enim aurum debebitur: factum enim ornamentorum genere continetur. 89. Vasis argenteis legatis emblemata
quoque ex auro infixa legato cedunt. 90.
Argento potorio legato omnia quae ad poculorum speciem comparata sunt
debebuntur, veluti paterae calices scyphi urceoli oenophoria et - 18 -
conchae. 91. Carruca cum iunctura
legata mulae quoque legatae, non et mulio videtur, propter cotidianam loquendi
consuetudinem. 91a. Heres servum
proprium, quem testator legaverat, manumittendo nihil agit, quia scientiae vel
ignorantiae eius nullam placuit admitti rationem. 91b. Libertus, qui in priore parte testamenti legatum acceperat et
ingratus postea eadem scriptura a testatore appellatus est, commutata voluntate
actionem ex testamento habere non potest. 92.
Prolatis codicillis vel alio testamento, quibus ademptum est legatum vel certe
rescissum, perperam soluta repetuntur.
|