- 18 -
Liber Quartus
[4.1. De
fideicommissis] – 1. Ab uxore, cui vir
dotem praelegavit, fideicommissum relinqui non potest, quia non ex lucrativa
causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere videtur. 2. A postumo herede instituto
fideicommissum dari potest. 3. Ab
imperatore herede instituto legatum et fideicommissum peti potest. 4. A surdo
vel muto, sive legatum acceperit sive heres institutus sit vel ab intestato
successerit, fideicommissum relinquitur. 4a.
A patre vel domino relictum fideicommissum, si hereditas ei non quaeratur, ab
emancipato filio vel servo manumisso utiilibus actionibus postulatur: penes eos
enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet. 5. Qui fideicommissum relinquit, etiam cum eo loqui potest cui
relinquit, velut peto, Gai Sei, contentus
sis illa re, aut volo tibi illud praestari. 6. Fideicommittere his verbis possumus rogo, peto, volo, mando, deprecor, cupio, iniungo. Desidero quoque
et impero verba utile faciunt
fideicommissum. Relinquo vero et commendo nullam fideicommissi pariunt
actionem. 6a. Nutu etiam relinquitur
fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi
superveniens morbus ei impedimento sit. 7.
Tam nostras res quam alienas per fideicommissum relinquere possumus: sed
nostrae statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur. 8. Si alienam rem tamquam suam testator
per fideicommissum reliquerit, non relicturus, si alienam scisset, ut solet
legatum, ita inutile erit fideicommissum. 9.
Testator supervivens si eam rem quam reliquerat vendiderit, extinguitur fideicommissum.
10. Codicillis, qui testamento
confirmati non sunt, adscriptum fideicommissum iure debetur. 11. Filio quibuscumque verbis a patre
fideicommissum relictum iure debetur: sufficit enim inter coniunctas personas
quibuscumque verbis ut in donatione voluntas expressa. Et ideo etiam pridie quam morietur recte relictum
videtur. 12. In tempus
emancipationis vel cum sui iuris erit
fideicommissum relictum quocumque modo patria potestate liberato debetur. 13. Rogati invicem sibi, si sine
liberis decesserint, hereditatem restituere, altero decedente sine liberis
hereditas ad eum pervenit qui supervixit: nec ex eo pacisci contra voluntatem
testatoris possunt. 14. Heres ante
aditam hereditatem, legatarius antequam legatum accipiat, - 19 -
fideicommissum praestare non possunt. 15.
Rem fideicommissam si heres vendiderit eamque sciens compararit, nihilo minus
in possessionem eius fideicommissarius mitti iure desiderat. 16. Quotiens libertis fideicommissum
relinquitur, ad eos tantummodo placuit pertinere, qui manumissi sunt vel qui in
eodem testamento libertatem intra numerum legitimum consecuti sunt. 17. Cui ab herede fideicommissum non
praestatur, non solum in res hereditarias, sed et in proprias heredis inducitur.
18. Ius omne fideicommissi non in
vindicatione, sed in petitione consistit. 19.
Fideicommissum relictum et apud eum cui relictum est ex causa lucrativa
inventum extingui placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari
voluit. 20. Columnis aedium vel
tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus ordo praestari
voluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus iniuria auferri
possunt.
|