- 19 -
[4.6. De vicesima] – 1. Tabulae
testamenti aperiuntur hoc modo, ut testes vel maxima pars eorum adhibeatur, qui
signaverint testamentum: ita ut agnitis signis rupto lino aperiatur et
recitetur atque ita describendi exempli fiat potestas ac deinde signo publico
obsignatum in archivum redigatur, ut, si quando exemplum eius interciderit,
sit, unde peti possit. 2. Testamenta
in municipiis coloniis oppidis praefectura vico castello conciliabulo facta in
foro vel basilica praesentibus testibus vel honestis viris inter horam secundam
et decimam diei aperiri recitarique debebunt, exemploque sublato - 20 -
ab
isdem rursus magistratibus obsignari, quorum praesentia constat apertum. 2a. Qui aliter aut alibi, quam ubi lege
praecipitur, testamentum aperuerit recitaveritve, poena sestertiorum quinque
milium tenetur. 3. Testamentum lex
statim post mortem testatoris aperiri voluit. Et ideo, quamvis sit rescriptis
variatum, tamen a praesentibus intra triduum vel quinque dies aperiendae sunt
tabulae: ab absentibus quoque intra eos dies, cum supervenerint: nec enim
oportet tam heredibus et legatariis aut libertatibus quam necessario vectigali
moram fieri.
|