- 20 -
[4.8.
De intestatorum successione] – 1. Intestati dicuntur, qui
testamentum facere non possunt, vel ipsi linum, ut intestati decederent,
abruperunt, vel ii quorum hereditas repudiata est, cuiusve condicio defecerit. 2. Sine iure praetorio factum
testamentum obiecta doli exceptione obtinebit. 2a. Quorum testamenta rumpuntur aut inrita fiunt, ipso quidem iure
testati decedunt, sed per consequentias sublato testamento intestati decedunt. 3. Intestatorum hereditas lege duodecim
tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis et aliquando quoque gentilibus
deferebatur. Sane consanguinei, quos lex non apprehenderat, interpretatione
prudentium primum inter agnatos locum acceperunt. 4. Sui heredes sunt hi: primo loco filius filia in potestate patris
constituti: nec interest, adoptivi sint an naturales et secundum legem Iuliam
Papiamve quaesiti: modo maneant in potestate. 5. Qui sui heredes sunt, ipso iure heredes etiam ignorantes constituuntur,
ut furiosi aut infantes et peregrinantes: quibus bonorum possessionis propter
praetoriam actionem non erat necessaria. 6.
In suis heredibus adeo a morte testatoris rerum hereditariarum dominium
continuatur, ut nec tutoris auctoritas pupillis nec furiosis curator sit
necessarius, nisi forte solvendo sit hereditas: quamvis etiam furiosus, si
resipuerit, et pupillus, si adoleverit, abstinere possint. 7. Post mortem patris natus vel ab hostibus reversus aut ex primo
secundove mancipio manumissus, cuiusve erroris causa probata, licet non fuerint
in potestate, sui tamen patri heredes efficiuntur. 8. Post filios filias ad intestatorum successionem inter suos
veniunt nepotes neptes pronepotes proneptes ac deinde masculino sexu post
filium descendentes, si nullus parentum impedimento ipsis in avi potestate vel
proavi familia remanserit: parentes enim liberis suis, cum quibus in potestate
fuerunt ipsi, ordine successionis obsistunt. 9. Filii si cum nepotibus ex alio filio susceptis in familia retinentur,
ad intestati patris successionem cum fratris filiis vocantur. Quibus in patris sui partem venientibus hereditas
in stirpes, non in capita dividitur, ita ut unus filius et plures nepotes
singulos semisses habeant. Idemque evenit, si avo ex duobus filiis
impari numero nepotes successerint. 10.
Ex filia nepotes sui heredes non sunt: in avi enim materni potestate alienam
familiam sequentes ipsa ratione esse non possunt. 11. Eo tempore suus heres constituendus est, quo
certum est aliquem intestatum decessisse: quod ex eventum deficientis
condicionis et ortu nepotis, qui vivo avo post mortem patris natus est,
definiri potest. 12. Quem filius
emancipatus suscepit vel adoptavit, sui heredis locum in avi successione, sicut
ipse pater, obtinere non potest. Adoptivus tamen nec quasi cognatus bonorum
possessionem eius petere potest. 13.
Si sui heredes non sunt, ad agnatos legitima hereditas pertinebit, inter quos
primum locum consanguinei obtinent. Agnati autem sunt cognati virilis sexus per virilem sexum descendentes,
sicut filius fratris et patruus et deinceps tota successio. 14. Inter agnatos et cognatos hoc
interest, quod in agnatis etiam cognati continentur, inter cognatos vero agnati
non comprehenduntur. Et ideo patruus
et agnatus est et cognatus, avunculus autem cognatus tantummodo. 15. Consanguinei sunt eodem patre nati,
licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt mortis tempore: - 21 -
adoptivus quoque frater, si non sit emancipatus, et hi qui post mortem patris
nati sunt vel causam probaverunt. 16.
Soror iure consanguinitatis tam ad fratris quam ad sororis hereditatem
admittitur. 17. Consanguineis non
exsistentibus agnatis defertur hereditas, prout quis alterum gradu
praecesserit: quod si plures eodem gradu consistunt, simul admittuntur. 18. Si sint fratres defuncti et fratris
filii vel nepotes fratre non exsistente, filius fratris nepoti praefertur. 19. Sed si duorum fratrum sint liberi,
non in stirpes, sed in capita hereditas distribuitur, scilicet ut pro numero
singulorum viritim distribuatur hereditas. 20.
Feminae ad hereditates legitimas ultra consanguineas successiones non
admittuntur: idque iure civili voconiana ratione videtur effectum. Ceterum lex
duodecim tabularum nulla discretione sexus cognatos admittit. 21. In hereditate legitima successioni
locus non est. Et ideo fratre decedente, antequam adeat aut repudiet hereditatem,
fratris filius admitti non potest, quia omissa successio proximiori defertur. 22. Ab hostibus captus neque sui neque
legitimi heredis ius amittit postliminio reversus. Quod et circa eos, qui in insulam
deportantur vel servi poenae effecti sunt, placuit observari, si per omnia in
integrum indulgentia principali restituantur. 23. Pro herede gerere est destinatione futuri dominii aliquid ex
hereditariis rebus usurpare: et ideo pro herede gerere videtur, qui fundorum
hereditariorum culturas rationesque disponit, et qui servis hereditariis,
iumentis rebusve aliis utitur. 24.
Ex pluribus heredibus isdemque legitimis si qui omiserint hereditatem vel in
adeundo aliqua ratione fuerint impediti, his qui adierunt vel eorum heredibus
omittentium portiones adcrescunt. Quod in herede instituto eum qui acceperat
substitutum evenire non poterit: diversa enim causa est scripti et legitimi.
|