- 21 -
[4.11.
De gradibus] – 1a. Stemmata
cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior,
altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae lineae
pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem contexuimus. 1. Primo gradu superiori linea
continentur pater mater, inferiori filius filia: quibus nullae aliae personae
iunguntur. 2. Secundo gradu
continentur superiori linea avus avia, inferiori nepos neptis, transversa
frater soror. Quae personae duplicantur: avus enim et avita tam ex patre quam
ex matre, nepos neptis tam ex filio quam ex filia, frater soror tam ex patre
quam ex matre accipiuntur. Quae personae sequentibus - 22 -
quoque gradibus
similiter pro substantia earum, quae in quoque gradu consistunt, ipso ordine
duplicantur. 3. Tertio gradu veniunt supra proavus proavia: infra pronepos proneptis: ex
obliquo fratris sororisque filius filia, patruus amita, id est patris frater et
soror, avunculus matertera, id est matris frater et soror. 4. Quarto gradu veniunt supra abavus abavia: infra abnepos
abneptis: ex obliquo fratris et sororis nepos neptis, frater patruelis soror patruelis,
id est patrui filius filia, consobrinus consobrina, id est avunculi et
materterae filius filia, amitinus amitina, id est amitae filius filia: itemque
consobrini, qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus adcrescit patruus magnus
amita magna, id est avi paterni frater et soror: avunculus magnus matertera
magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror. 5. Quinto gradu veniunt supra quidem
atavus atavia: infra adnepos adneptis: ex obliquo fratris et sororis pronepos
proneptis, fratris patruelis sororis patruelis amitini amitinae consobrini
consobrinae filius filia, propius sobrino sobrina, id est patrui magni amitae
magnae avunculi magni materterae magnae filius filia. His adcrescunt propatruus
proamita, hi sunt proavi paterni frater et soror: proavunculus promatertera, hi
sunt proaviae paternae maternaeque frater et soror proavique materni. 6. Sexto gradu veniunt supra tritavus
tritavia. Infra trinepos trineptis: ex obliquo fratris et sororis abnepos
abneptis, fratris patruelis sororis patruelis, amitini amitinae, consobrini
consobrinae, patrui magni amitae magnae avunculi magni materterae magnae nepos
neptis, propioris sobrino filius filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex
latere adcrescunt propatrui proamitae proavunculi promaterterae filius filia:
abpatruus abamita, hi sunt abavi paterni frater et soror: abavunculus
abmatertera, hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror abavique
materni. 7. Septimo gradu qui
sunt cognati recta linea supra infraque, propriis nominibus non appellantur:
sed ex transversa linea continentur fratris sororisve adnepotes adneptes,
consobrini filii filiaeque. 8.
Successionis idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per rerum
naturam, nec nomina inveniri nec vita succedentibus prorogari potest.
|