Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Julius Paulus Receptae sententiae IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
[4.13. De fideicommissis libertatibus] – 1. Ea condicione heres institutus si liberos suos emancipaverit omnimodo eos emancipare cogendus est: pro condicione enim hoc loco emancipatio videtur adscripta. 2. Decedente eo, a quo fideicommissa libertas relicta est, heredes eius eam praestare cogendi sunt. 3. Decedens servis suis libertatem ita dedit: illum et illum liberos esse volo eosque filiis meis tutores do : impeditur fideicommissa libertas, quia pupilli sine tutoris auctoritate manumittere non possunt et habentibus tutores tutor dari non potest. Sed interim vice absentium pupilli habebuntur, ut ex decreto amplissimi ordinis primum libertas ac deinde tutela competere possit.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |