- 22 -
[4.14.
Ad legem Fufiam Caniniam] – 1. Nominatim servi testamento manumitti
secundum legem fufiam possunt. Nominatim autem manumittere intellegitur hoc
modo stichus liber esto. Cum autem opsonatorem, vel qui ex ancilla illa
nascetur, liberum esse volo, ex Orfitiano senatus consulto perinde libertas
competit, ac si nominatim data sit: officiorum enim et artium appellatio nihil
de - 23 -
significatione nominum
mutat: nisi forte plures sint, qui eo officio designentur: tunc enim nomen
adiugendum est, ut eluceat, de quo testator sensisse videatur. 2. Codicillis testamento confirmatis
datae libertates cum his quae tabulis testamenti datae sunt concurrunt, et sine
antecedant sive sequantur testamentum, novissimo loco adhibentur, quia ex
testamento utraeque confirmantur. 3.
Quotiens numerus servorum propter legem Fufiam Caniniam ineundus est, fugitivi
quoque, quorum semper possessio animo retinetur, computandi sunt. 4. Lege Fufia Caninia cavetur, ut
certus servorum numerus testamento manumittatur. Subductis igitur duobus usque
ad decem pars dimidia, a decem usque ad triginta pars tertia, a triginta usque
ad centum pars quarta, a centum usque ad quingentos pars quinta. Plures autem
quam centum ex maiori numero servorum manumitti non licet.
|