Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quintus
    • [5.1a]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 23 -


[5.1a] – 1. Locatio vectigalium, quae calor licitantis ultra modum solitae conductionis inflavit, ita demum admittenda est, si fideiussores idoneos et cautionem is qui licitatione vicerit offerre paratus sit. 2. Ad conducendum vectigal invitus nemo compellitur et ideo impleto tempore conductionis elocanda sunt. 3. Reliquatores vectigalium ad iterandam conductionem, antequam superiori conductioni satisfaciant, admittendi non sunt. 4. Debitores fisci itemque rei publicae vectigalia conducere prohibentur, ne ex alia causa eorum debita onerentur: nisi forte tales fideiussores obtulerint, qui debitis eorum satisfacere parati sint. 5. Socii vectigalium si separatim partes administrent, alter ab altero minus idoneo in se portionem transferri iure desiderat. 6. Quod illicite publice privatimque exactum est cum altero tanto passis iniuriam exsolvitur: per vim vero extortum cum poena tripli restituitur: amplius extra ordinem plectuntur: alterum enim utilitas privatorum, alterum vigor publicae disciplinae postulat. 7. Earum rerum vectigal, quarum numquam praestitum est, praestari non potest. Quod si praestari consuetum indiligentia publicani omiserat, alius exercere non prohibetur. 8. Res exercitui paratas praestationi vectigalium subici non placuit. 9. Fiscus ab omnium vectigalium praestationibus immunis est. 9a. Mercatores autem, qui de fundis fiscalibus mercari consuerunt, nullam immunitatem solvendi publici vectigalis usurpare possunt. 10. Cotem ferro subigendo necessariam hostibus quoque venumdari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo capitis licet. 11. Agri publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritae principali revocari non possunt. 12. Dominus navis si illicite aliquid in nave vel ipse vel vectores imposuerint, navis quoque fisco vindicatur. Quod si absente domino id a magistro vel gubernatore aut proreta nautave aliquo id factum


- 24 -


sit, ipsi quidem capite puniuntur commissis mercibus, navis autem domino restituitur. 13. Illicitarum mercium persecutio heredem quoque adfligit. 14. Eam rem, quae commisso vindicata est, dominus emere non prohibetur vel per se vel per alios quibus hoc mandaverit. 15. Qui maximos fructus ex redemptione vectigalium consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus pensionibus suscipere compelluntur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License