- 24 -
[5.2.
De usucapione] – 1.
Possessionem adquirimus et animo et corpore: animo utique nostro, corpore vel
nostro vel alieno. Sed nudo animo adipisci quidem possessionem non possumus,
retinere tamen nudo animo possumus, sicut in saltibus hibernis aestivisque
contingit. 2. Per liberas personas,
quae in potestate nostra non sunt, adquiri nobis nihil potest. Sed per
procuratorem adquiri nobis possessionem posse utilitatis causa receptum est.
Absente autem domino comparata non aliter ei, quam si rata sit, quaeritur. 3. Longi autem temporis praescriptio
inter praesentes continui decennii spatio, inter absentes vicennii
comprehenditur. 4. Viginti annorum
praescriptio etiam adversus rem publicam prodest ei, qui iustum initium
possessionis habuit nec medio tempore interpellatus est. Actio tamen quanti
eius interest adversus eos rei publicae datur, qui ea negotia defendere
neglexerunt. 5. Si post motam intra
tempora quaestionem res ad novum dominum emptione transierit, nec is per
viginti annos fuerit inquietatus, avelli ei possessionem non opertet.
|