- 24 -
[5.3.
De his quae per turbam fiunt] – 1.
In eos, qui per turbam seditionemve damnum alicui dederint dandumve curaverint,
si quidem res pecuniaria est, aestimatione dupli sarcitur: quod si ex hoc
corpori alicuius, vitae membrisve noceatur, extra ordinem vindicatur. 2. Quidquid ex incendio ruina naufragio
navique expugnata raptum susceptum suppressumve erit, eo anno in quadruplum
eius rei, quam quis suppresserit celaverit rapuerit, convenitur, postea in
simplum. 3. Hi qui aedes alienas villasve
expilaverint effregerint expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta
fecerint, capite puniuntur. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus
saluti hominis noceri possit, accipiuntur. 4.
Receptores adgressorum itemque latronum eadem poena adficiuntur, qua ipsi
latrones: sublatis enim susceptoribus grassantium cupido conquiescit. 5. Fures vel raptores balnearum
plerumque in metallum aut in opus publicum damnantur: nam nonnumquam pro
frequentia admissorum iudicantis sententia temperatur. 6. Incendiarii, qui consulto incendium inferunt, summo supplicio
adficiuntur. Quod si per incuriam ignis evaserit, dupli compendio damnum
eiusmodi sarciri placuit.
|