- 24 -
[5.4.
De iniuriis] – 1.
Iniuriam patimur aut in corpus aut extra corpus: in corpus verberibus et
illatione stupri, extra corpus conviciis et famosis libellis, quod ex adfectu
uniuscuiusque patientis et facientis aestimatur. 2. Furiosus itemque infans adfectu doli et captu contumeliae
carent: idcirco iniuriarum agi cum his non potest. 3. Si liberis qui in potestate sunt aut uxori fiat iniuria, nostra
interest vindicare: ideoque per nos actio inferri potest. Si modo is qui fecit
in iniuriam nostram id fecisse doceatur. 4.
Corpori iniuria infertur, cum quis pulsatur cuive stuprum infertur aut de
stupro interpellatur. Quae res extra ordinem vindicatur, ita ut pulsatio pudoris
poena capitis vindicetur. 5.
Sollicitatores alienarum nuptiarum itemque matrimoniorum interpellatores et si
effectu sceleris potiri non possint, propter voluntatem perniciosae libidinis
extra ordinem puniuntur. 6. Iniuriarum actio aut lege aut more aut mixto iure introducta est. Lege
duodecim tabularum de famosis carminibus, membris ruptis et ossibus fractis. 7. Moribus, quotiens factum pro
qualitate sui arbitrio iudicis aestimatur, congruentis poenae supplicio
vindicatur. 8. Mixto iure actio
iniuriarum ex lege Cornelia constituitur, quotiens quis pulsatur, vel cuius
domus introitur ab his, qui vulgo directarii apellantur. In quos extra ordinem
animadvertitur, ita ut prius ingruentis consilium pro modo commentae fraudis
poena vindicetur exilii aut metalli aut operis publici. 9. Iniuriarum civiliter damnatus eiusque aestimationem
inferre iussus famosus efficitur. 10.
Atrox iniuria aestimatur aut loco aut tempore aut persona: loco, quotiens in
publico inrogatur: tempore, quotiens interdiu: persona, quotiens senatori vel
equiti Romano decurionive vel alias spectatae auctoritatis viro: et si plebeius
vel humili loco natus senatori vel equiti Romano, decurioni vel magistratui vel
aedili vel iudici, quilibet horum, vel si his omnibus plebeius. 11. Qui per calumniam iniuriae actionem
instituit, extra ordinem punitur: omnes enim calumniatores exilii vel insulae
relegatione aut ordinis amissione puniri placuit. 12. Iniuriarum non nisi praesentes accusare possunt: crimen enim,
quod vindictae aut calumniae iudicium - 25 -
expectat, per alios intendi non
potest. 13. Fit iniuria contra bonos
mores, veluti si quis fimo corrupto aliquem perfuderit, caeno, luto oblinierit,
aquas spurcaverit, fistulas lacus quidve aliud in iniuriam publicam
contaminaverit: in quos graviter animadverti solet. 14. Qui puero praetextato stuprum aliudve flagitium abducto ab eo
vel corrupto comite persuaserit, mulierem puellamve interpellaverit, quidve
pudicitiae corrumpendae gratia fecerit, donum praebuerit pretiumve, quo id
persuadeat, dederit, perfecto flagitio capite punitur, imperfecto in insulam
deportatur: corrupti comites summo supplicio adficiuntur. 15. Qui carmen famosum in iniuriam
alicuius vel alia quaelibet cantica, quo agnosci possit, composuerit, ex
auctoritate amplissimi ordinis in insulam deportatur: interest enim publicae
disciplinae opinionem uniuscuiusque a turpi carminis infamia vindicare. 16. Psalterium, quod vulgo canticum
dicitur, in alterius infamiam compositum et publice cantatum tam in eos qui hoc
cantaverint quam in eos qui composuerint, extra ordinem vindicatur: eo acrius,
si personae dignitas ab hac iniuria defendenda sit. 17. In eos auctores, qui famosos libellos in contumeliam alterius
proposuerint, extra ordinem usque ad relegationem insulae vindicatur. 18. Convicium iudici ab appellatoribus
fieri non oportet: alioquin infamia notantur. 19. Maledictum itemque convicium publice factum ad iniuriae
vindictam revocatur. Quo facto condemnatos infamis efficitur. 20. Non tantum is, qui maledictum aut
convicium ingesserit, iniuriarum convictus famosus efficitur, sed et is, cuius
ope consiliove factum esse dicitur. 21.
Convicium contra bonos mores fieri videtur, si obscaeno nomine aut inferiore
parte corporis nudatus aliquis insectatus sit. Quod factum contemplatione morum
et causa publicae honestatis vindictam extraordinariae ultionis expectat. 22. Servus, qui iniuriam aut
contumeliam fecerit, si quidem atrocem, in metallum damnatur, si vero levem,
flagellis caesus sub poena vinculorum temporalium domino restituitur.
|