- 25 -
[5.6.
De interdictis] – 1a. Neque muri neque portae habitari
sine permissu principis propter fortuita incendia possunt. 1b. Concedi solet, ut imagines et statuae, quae ornamento rei
publicae sunt - 26 -
futurae, in publicum ponantur. 1. Retinendae possessionis gratia comparata sunt interdicta, per
quae eam possessionem quam iam habemus retinere volumus, quale est uti possidetis de rebus soli et utrubi
de re mobili. Et in priore quidem is potior est, qui redditi interdicti tempore
nec vi nec clam nec precario ab adversario possedit: in altero vero potior est
qui maiore parte anni retrorsum numerati nec vi nec clam nec precario possedit.
2. Ut interdictum,
ita et actio proponitur, ne quis via publica aliquem prohibeat. Cuius
rei sollicitudo ad viarum curatores pertinet, a quarum munitione nemo exceptus
est. Si quis tamen in ea aliquid operis fecerit, quo commeantes impediantur,
demolito opere condemnatur. 3. Non
tantum si ipse dominus possessione deiciat, utile interdictum est, sed etiam si
familia eius. Familiae autem nomine etiam duo servi continentur. 4. Vi deicitur non tantum qui oppressu
multitudinis aut fustium aut telorum aut armorum metu terretur, sed et is qui
violentiae opinione comperta possessione cessit, si tamen eam adversarius
ingressus sit. 5. De navi vi deiectus
hoc interdicto experiri non potest: sed utilis ei actio de rebus recuperandis
exemplo vi bonorum raptorum datur. Idemque
in eo dicendum est, qui carruca aut equo deicitur: quibus non abductis iniuriarum
actio datur. 6. Vi deiectus videtur
et qui in praedio vi retinetur et qui in via territus est, ne ad fundum suum
accederet. 7. Qui vi aut clam
aut precario possidet ab adversario, impune deicitur. 8. Ex rebus vi possessis si aliquae res arserint vel servi
decesserint, licet id sine dolo eius qui deiecit factum sit, aestimatione tamen
condemnandus est, qui ita voluit adipisci rem iuris alieni. 8a. Cuiuscumque fundi usufructuarius
prohibitus aut deiectus de restitutione omnium rerum simul occupatarum agit:
sed et si medio tempore aliquo casu interciderit ususfructus, aeque de
perceptis antea fructibus utilis actio tribuitur. 8b. Si fundus, cuius ususfructus petitur, non a domino possideatur,
actio redditur. Et ideo si de fundi proprietate inter duos quaestio sit,
fructuarius nihilo minus in possessione esse debet satisque ei a possessore
cavendum est, quod non sit prohibiturus frui eum, cui ususfructus relictus est,
quamdiu de iure suo probet. Sed si ipsi usufructuario quaestio moveatur,
interim ususfructus eius differtur: sed caveri de restituendo eo, quod ex his
fructibus percepturus est, vel si satis non detur, ipse frui permittitur. 8c. Si de via itinere actu aquaeductu
agatur, huiusmodi cautio praestanda est, quamdiu quis de iure suo doceat non se
impediturum agentem et aquam ducentem et iter facientem. Quod si neget ius esse
adversario agendi aquae ducendae, cavere sine praeiudicio amittendae servitutis
debebit, donec quaestio finietur, non se usurum. 8d. .... fructuarius, licet suo nomine. 8f. .... sive ad fundum nostrum facit sive ex fundo. Servitute usus
non videtur nisi is, qui suo iure uti se credidit: ideoque si quis pro via
publica vel pro alterius servitute usus sit, nec interdictum nec actio utiliter
competit. 9. Si inter vicinos ex
communi rivo aqua ducatur, induci prius debet, et his vicibus, quibus a
singulis duci consuevit, ducenti vis fieri prohibetur: alienam autem aquam
usurpanti nummaria poena inrogatur. Cuius rei cura ad sollicitudinem praesidis
spectat. 10. Redditur interdicti
actio, quae proponitur ex eo, ut quis quod precarium habet restituat. Nam et
civilis actio huius rei sicut commodati competit: eo vel maxime, quod ex
beneficio suo unusquisque iniuriam pati non debet. 11. Precario possidere videtur non tantum qui per epistulam vel
qualibet alia ratione hoc sibi concedi postulavit, sed et is qui nullo
voluntatis indicio, patiente tamen domino possidet. 12. Heres eius, qui precariam possessionem tenebat, si in ea
manserit, magis dicendum est clam videri possidere: nullae enim preces eius
videntur adhibitae. Et ideo persecutio eius rei semper manebit nec interdicto
locus est. 13. Arbor, quae in
alienas aedes imminet vel in vicini agrum, nisi a domino sublucari non potest,
isque conveniendus est ut eam sublucet. Quod si conventus dominus id facere
noluerit, a vicino luxuries ramorum compescitur: idque qualiscumque dominus
facere non prohibetur. 14. Adversus
eum, qui hominem liberum vinxerit suppresserit incluserit operamve ut id fieret
dederit, tam interdictum quam legis Fabiae super ea re actio redditur: et
interdicto quidem id agitur, ut exhibeatur is qui detinetur, lege autem Fabia,
ut etiam poena nummaria coerceatur. 15.
Bene concordans matrimonium separari a patre divus pius prohibuit, itemque a
patrono libertum, a parentibus filium filiamque: nisi forte quaeratur, ubi
utilius morari debeat. 16. Omnibus
bonis, quae habet quaeque habiturus est, obligatis nec concubina nec filius naturalis
nec alumnus nec quae in usu cotidiano habet obligantur: ideoque de his nec
interdictum redditur.
|