- 27 -
[5.9.
De stipulationibus] – 1.
Substitutus heres ab instituto, qui sub condicione scriptus est, utiliter sibi
institutum hac stipulatione cavere compellit, ne petita bonorum possessione res
hereditarias deminuat: hoc enim casu ex die interpositae stipulationis duplos
fructus praestare compellitur. Huius enim praeiudicium a superiore differt, quo
quaeritur, an ea res de qua agitur maior sit centum sestertiis: ideoque in
longiorem diem concipitur. 2. Ex die
accepti iudicii dupli fructus computantur. Et tam dantes quam accipientes,
heredes quoque eorum, procuratores cognitorumque personae, itemque sponsores
eadem stipulatione comprehenduntur: eorum quoque, quorum nomine promittitur. 3. Quotiens iudicatum solvi
stipulatione satisdetur, omissa eius actio rei iudicatae persecutionem non
excludit. 4. Emancipati
liberi praeteriti si velint miscere se paternae hereditati et cum his qui in
potestate remanserunt communis patris dividere hereditatem, antequam bonorum
possessionem petant, de conferendo cavere cum satisdatione debebunt. Quod si
satisdare non possunt, statim ex fide bonorum confusionem excepto peculio
castrensi facere cogendi sunt.
|