- 29 -
[5.16.
De servorum quaestionibus] – 1.
Servum de facto in se interrogari posse ratio aequitatis ostendit: nec enim
obesse ei debet, qui per servum aliquid sine cautione commodat vel deponit. 2. Iudex tutelaris itemque centumviri,
si aliter de rebus hereditariis vel de fide generis instrui non possunt,
poterunt de servis hereditariis habere quaestionem. 3. Servi alieni in alterius caput non nisi singuli torqueri
possunt. Et hoc invito domino non est permittendum, nisi delator, cuius
interest quod intendit probare, pretia eorum quanti dominus taxaverit inferre
sit paratus, vel certe deterioris facti servi subire taxationem. 4. Servo qui ultro aliquid de domino
confitetur, fides non accommodatur: nec enim oportet in rebus dubiis salutem
dominorum servorum arbitrio committi. 5.
Servi in caput domini neque a praeside neque a procuratore, neque in
pecuniariis quam in capitalibus causis interrogari possunt. 6. Communis servus in caput alterius ex
dominis torqueri non potest. 7. Qui
servum ideo comparavit, ne in se torqueretur, restituto pretio poterit
interrogari. 8. Servus in caput eius
domini, a quo distractus est cuique aliquando servivit, in memoriam prioris
dominii interrogari non potest. 8a.
Servus nec si a domino ad tormenta offeratur, interrogandus est. 8b. Sane quotiens quaeritur, an servi
in caput domini interrogandi sint, prius de eorum dominio oportet inquiri. 9. Si servus ad hoc fuerit manumissus,
ne torqueatur, quaestio de eo nihilo minus haberi potest. 10. Quaestioni eius latronis, quem quis obtulit, cum de eo
confitetur, fidem accommodari non convenit: nisi id forte velandae conscientiae
suae gratia, quam cum reo habuit, fecisse doceatur. 11. Neque accusator per alium accusare neque reus per alium defendi
potest, nisi ingratum libertum patronus accuset aut rei absentia defendatur. 11a. ... Alii propter suspicionem
calumniae, ut illi qui falsum testimonium subornati dixerunt. 12. Si pecunia data iudici reus absolutus
esse dicatur idque in eum fuerit comprobatum, ea poena damnatur, qua reus
damnari potuisset. 13. In convictum
reum, suive torqueri possit sive non possit, pro modo admissi sceleris
statuendum est. 14. Reis suis edere
crimina accusatores cogendi sunt: scire enim oportet, quibus sint criminibus
responsuri. 15. Cogniturum de
criminibus praesidem oportet ante diem palam facere custodias se auditurum, ne
hi, qui defendendi sunt, subitis accusatorum criminibus opprimantur: quamvis
defensionem quocumque tempore postulante reo negari non oportet, adeo ut
propterea et differantur et proferantur custodiae. 16. Custodiae non solum pro tribunali, sed et de plano audiri
possunt atque damnari. 17. In
pecuniariis - 30 -
causis omnibus dilatio singulis causis plus semel tribui
non potest: in capitalibus autem reo tres dilationes, accusatori duae dari
possunt: sed utrumque causa cognita.
|