- 31 -
[5.23.
Ad legem Corneliam de sicariis et veneficis] – 1. Lex Cornelia poenam deportationis infligit ei qui hominem
occiderit eiusve rei causa furtive faciendi cum telo fuerit, et qui venenum
hominis necandi causa habuerit vendiderit paraverit, falsum testimonium
dixerit, quo quis periret, mortisve causam praestiterit. Quae omnia
facinora in honestiores poena capitis vindicari placuit, humiliores vero in
crucem tolluntur aut bestiis obiciuntur. 2.
Homicida est qui aliquo genere teli hominem occidit mortisve causam praestitit.
3. Qui hominem occiderit, aliquando
absolvitur, et qui non occidit, ut homicida damnatur: consilium enim
uniuscuiusque, non factum puniendum est. Ideoque qui, cum vellet occidere, id
casu aliquo perpetrare non potuit, ut homicida punitur: et is, qui casu iactu
teli hominem imprudenter occidit, absolvitur. 4. Quod si in rixa percussus homo perierit, quoniam ictus quoque
ipsos contra unumquemque contemplari oportet, ideo humiliores in ludum aut in
metallum damnantur, honestiores dimidia parte bonorum multati relegantur. 5. Causa mortis idonea non videtur, cum
caesus homo post aliquot dies officium diurnae vitae retinens decessit, nisi
forte fuerit ad necem caesus aut letaliter vulneratus. 6. Servus si plagis defecerit, nisi id dolo fiat, dominus homicidii
reus non potest postulari: modum enim castigandi et in servorum coercitione
placuit temperari. 7. Qui telum
tutandae salutis causa gerit, non videtur hominis occidendi causa portare. Tel,
autem appellatione non tantum ferrum contineturi sed omne quod nocendi causa portatum
est. 8. Qui latronem caedem sibi
inferentem vel alias quemlibet stupro occiderit, puniri non placuit: alius enim
vitam, alius pudorem publico facinore defenderunt. 9. Si quis furem nocturnum vel diurnum, cum se telo defenderet,
occiderit, hac quidem lege non tenetur: sed melius fecerit, si eum comprehensum
transmittendum ad praesidem magistratibus obtulerit. 10. Mandatores caedis perinde ut homicidae puniuntur. 11. Iudex, qui in caput fortunasque
hominis pecuniam acceperit, in insulam bonis ademptis deportatur. 12. Si putator, ex arbore cum ramum
deiceret, non proclamavit, ut vitaretur, atque ita praeteriens eiusdem ictu
perierit, etsi in legem non incurrit, in metallum datur. 13. Qui hominem invitum libidinis aut promercii causa castravit
castrandumve curavit, sive is servus sive liber sit, capite punietur,
honestiores publicatis bonis in insulam deportantur. 14. Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi id dolo non
faciant, tamen quia mali exempli res est, humiliores in metallum, honestiores
in insulam amissa parte bonorum relegantur: quod si ex hoc mulier aut homo
perierit, summo supplicio adficiuntur. 15.
Qui sacra impia nocturnave, ut quem obcantarent defigerent obligarent, fecerint
faciendave curaverint, aut cruci suffiguntur aut bestiis obiciuntur. 16. Qui hominem immolaverint exve eius
sanguine litaverint, fanum templumve, polluerint, bestiis obiciuntur, vel si
honestiores sint, capite puniuntur. 17.
Magicae artis conscios summo supplicio adfici placuit, idest bestiis obici aut
cruci suffigi. Ipsi autem magi vivi exuruntur. 18. Libros magicae artis apud se neminem habere licet: et penes
quoscumque reperti sint, bonis ademptis, ambustis his publice, in insulam
deportantur, humiliores capite puniuntur. Non tantum huius artis professio, sed
etiam scientia prohibita est. 19. Si
ex eo medicamine, quod ad salutem hominis vel ad remedium datum erat, homo
perierit, is qui dederit, si honestior sit, in insulam relegatur, humilior
autem capite punitur.
|