- 33 -
[5.33.
De cautionibus et poenis appellationum] – 1.
Ne liberum quis et solutum haberet arbitrium retractandae et revocandae
sententiae, et poenae et tempora appellatoribus praestituta sunt. Quod
nisi iuste appelaverint, tempora ad cavendum in poena appellationis quinque
dierum praestituta sunt. Igitur morans in eo loco, ubi appellavit, cavere
debet, ut ex die acceptarum litterarum continui quinque dies computentur: si
vero longius, salva dinumeratione interim quinque dies cum eo ipso quo litteras
acceperit computantur. 2. Ne quis in
captionem verborum in cavendo incidat, expeditissimum est poenam ipsam vel quid
aliud pro ea deponere: necesse enim non habet sponsorem quis vel fideiussorem
dare aut praesens esse: et si contra eum fuerit pronuntiatum, perdit quod
deposuit. 3. Quotiens in poena
appellationis cavetur, tam unus quam plures fideiussores, si idonei sint, dari
possunt: sufficit enim etiam per unum idoneum indemnitati poenae consuli. 4. Si plures
appellant, una cautio sufficit, et si unus caveat, omnibus vincit. 5. Cum a pluribus sententiis
provocatur, singulae cautiones exigendae sunt et de singulis poenis spondendum
est. 6. Modus poenae, in qua quis
cavere debet, specialiter in cautione exprimendus est, ut sit, in qua
stipulatio committatur: aliter enim recte cavisse non videtur. 7. Adsertor si provocet, in eius modi
tertiam cavere debet, quanti causa aestimata est. 8. In omnibus pecuniariis causis magis est, ut in tertiam partem
eius pecuniae caveatur.
|