Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Julius Paulus Receptae sententiae IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
[1.6b. De reis institutis] – 1a. Ab accusatione destitit qui cum adversario suo de compositione eius criminis quod intendebat fuerit locutus. 1b. Animo ab accusatione destitit, qui affectum et animum accusandi deposuit. 1c. Destitisse videtur, qui intra praefinitum accusationis a praeside tempus reum suum non peregit. 1d. Nuntiatores, qui per notoriam indicia produnt, notoriis suis adsistere iubentur. 1e. Calumniae causa puniuntur, qui in fraudem alicuius librum vel testimonium aliudve quid conquisisse vel scripsisse vel in iudicium protulisse dicuntur. 1. De his criminibus, de quibus quis absolutus est, ab eo qui accusavit refricari accusatio non potest. 2. Filius accusatoris si hoc crimen, quod pater intendit, post liberatum reum persequi velit, ab accusatione removendus est. 3. Crimen, in quo alius destitit vel victus discessit, alius obicere non prohibetur. 4. Delator non est, qui protegendae causae suae gratia aliquid ad fiscum nuntiat.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |