- 3 -
[1.7.
De integri restitutione] – 1. Integri restitutio est redintegrandae
rei vel causae actio. 2. Integri
restitutionem praetor tribuit ex his causis, quae per metum dolum et status
permutationem et iustum errorem et absentiam necessariam et infirmitatem
aetatis gesta esse dicuntur. 3.
Integri restitutio plus quam semel non est decernenda: ideoque causa cognita
decernitur. 4. Integri restitutio
aut in rem competit aut in personam. In rem actio competit, ut res ipsa qua de
agitur revocetur; in personam aut quadrupli poena intra annum vel simpli post
annum peti potest. 5. Si aliquis, ut
se de vi latronum vel hostium vel populi liberaret, aliquid mancipavit vel
promisit, ad metum non pertinet: mercedem enim depulsi metus tribuit. 6. Servus per metum
mancipatus quidquid quaesierit vel stipulatus sit, ei adquirit qui vim passus
est. 7. Vis est maior rei impetus,
qui repelli non potest. 8. Qui quem
in domo inclusit, ut sibi rem manciparet aut promitteret, extorsisse mancipationem
videtur. 9. Qui quem ferro vinxit,
ut sibi aliquid traderet vel venderet, vim intulisse videtur. 10. Qui in carcerem quem detrusit, ut
aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius est momenti.
|