- 4 -
[1.13a. De iudicato] – 1a. Eum, pro
quo quis apud officium cavit, exhibere cogitur. Item eum qui apud acta
exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio non caveat, ad exhibendum tamen
cogitur. 1. Qui exhibiturum se
aliquem iudicio caverat, mortuo eo pro quo caverat periculo cautionis
liberatur. 1b. Acta apud se habita,
si partes consentiant et iudex hoc permiserit, potest iubere ea die circumduci,
nisi vel negotium vel lis terminata est. 1c.
De amplianda vel minuenda poena
damnatorum post sententiam dictam sine principali auctoritate nihil est
statuendum. 1d. Contra
indefensos minores tutorem vel curatorem non habentes nulla sententia
proferenda est. 1e. Contra pupillum
indefensum eumque qui rei publicae causa abest vel minorem viginti quinque
annis propositum peremptorium nihil momenti habet. 1f. Is, qui ad maius auditorium vocatus est, si litem
inchoatam deseruit, contumax non videtur. 1g.
Bonis venditis excipiuntur concubina et liberi naturales. 1h. Res publica creditrix omnibus chirographariis creditoribus
praefertur. 2. Filius familias iussu
patris manumittere potest, matris non potest. 3. In eum, qui album raserit corruperit sustulerit mutaverit quidve
aliud propositum edicendi causa turbaverit, extra ordinem punitur. 4. Si id quod emptum
est neque tradatur neque mancipetur, venditor cogi potest, ut tradat aut
mancipet. 5. Deteriorem servum
facit, qui fugam suaserit et qui furtum, et qui mores eius corpusve corruperit.
6. Qui ancillam alienam
virginem immaturam corruperit, poena legis aquiliae tenebitur.
|