- 4 -
[1.13b.
Si hereditas vel quid aliud petatur] – 1. In petitione hereditatis ea veniunt, quae defunctus
mortis tempore reliquit, vel ea, quae post mortem ante aditam hereditatem ex ea
quaesita sunt. 2. Possessor
hereditatis pretia earum rerum, quas dolo alienavit, cum usuris praestare
cogendus est. 3. Rerum ex
hereditate alienatarum aestimatio in arbitrio petitoris consistit. 4. Petitio
hereditatis, - 5 -
cuius defunctus litem non erat contestatus, ad heredem
non transmittitur. 5. Hereditas pro
ea parte peti debet, pro qua ad nos pertinet: alioquin plus petendi periculum
incurrimus et causam perdimus. 6.
Qui petit hereditatem, ipse probare debet ad se magis quam ad eum qui possidet
sive ex testamento sive ab intestato pertinere. 7. Eas res, quas quis iuris sui esse putat, petere potest, ita
tamen ut ipsi incumbat necessitas probandi eas ad se pertinere. 8. Possessor hereditatis, qui ex ea
fructus capere vel possidere neglexit, duplam eorum aestimationem praestare
cogetur. 9. Ii fructus in
restitutione praestandi sunt petitori, quos unusquisque diligens pater familias
et honestus colligere potuisset.
|