Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Julius Paulus Receptae sententiae IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
[2.14. De usuris] – 1. Si pactum nudum de praestandis usuris interpositum sit, nullius est momenti: ex nudo enim pacto inter cives Romanos actio non nascitur. 2. Usurae supra centesimam solutae sortem minuunt, consumpta sorte repeti possunt. 3. Traiecticia pecunia propter periculum creditoris, quamdiu navigat navis, infinitas usuras recipere potest. 4. Usurae, quae centesimam excedunt, per errorem solutae repeti possunt. 5. Si quis pignora debitoris citra auctoritatem iudicantis abduxerit, violentiae crimen admittit. 5a. Si tutor constitutus quos invenerit debitores non convenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, vel intra sex primos menses pupillares pecunias non collocaverit, ipse in debitam pecuniam et in usuras eius pecuniae quam non feneravit convenitur. 6. Tutor in usuras non convenitur, si pecuniam pupillarem ideo non collocavit, quod idonea nomina non habebat, cui pecunia collecetur: cuius rei contestatio apud praesidem provinciae deponenda est. 7. Ob fenus pupillaris pecuniae per contumaciam non exercitum aut fundorum omissam comparationem tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus est, extra ordinem coercebitur.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |