Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Tertius
    • [3.4a. De testamentis]
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 13 -


[3.4a. De testamentis] – 1. Testamentum facere possunt masculi post impletum quartum decimum annum, feminae post duodecimum. 2. Spadones eo tempore testamentum facere possunt, quo plerique pubescunt, id est annorum decem et octo. 3. Filius familias, qui militavit, de castrensi peculio tam communi quam proprio iure testamentum facere potest. Castrense enim peculium est quod in castris adquiritur vel quod proficiscenti ad militiam datur. 4. Caecus testamentum facere potest, quia accire potest adhibitos testes et audire sibi testimonium perhibentes. 4a. Qui manus amisit, testamentum facere potest, quamvis scribere non possit. 5. Furiosus tempore intermissi furoris testamentum facere potest. 6. Et mulieri, quae luxuriose vivit, bonis interdici potest. 7. Moribus per praetorem bonis interdicitur hoc modo: quando tibi bona paterna avitaque nequitia tua disperdis liberosque tuos ad egestatem perducis, ob eam rem tibi ea re commercioque interdico. 8. Qui ab hostibus captus est, testamentum quasi servus facere non potest. Sane valet testamentum id quod ante captivitatem factum est, si revertatur, iure postliminii, aut si ibidem decedat, beneficio legis Corneliae, qua lege etiam legitimae tutelae hereditatesque firmantur. 9. In insulam relegatus et in opus publicum ad tempus damnatus, quia retinent civitatem, testamentum facere possunt et ex testamento capere. 10. Plures quam septem ad testamentum adhibiti non nocent. Superflua enim facta prodesse iuri tantum, nocere non possunt. 11. In adversa corporis valetudine mente captus eodem tempore testamentum facere non potest. 12. Prodigus recepta vitae sanitate ad bonos mores reversus et testamentum facere potest et ad testamenti sollemnia adhiberi potest. 13. Ex his, qui ad testamentum adhibentur, si qui sint qui Latine nesciant vel non intellegant, si tamen sentiant, cui rei intersint, adhibiti non vitiant testamentum. 14. Repetundarum damnatus nec ad testamentum nec ad testimonium adhiberi potest. 15. Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus


- 14 -


incalescentis ostendit. 16. Singulos testes, qui in testamento adhibentur, proprio chirographo adnotare convenit, quis et cuius testamentum signaverit.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License