Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quartus
    • [4.11. De gradibus]
Precedente - Successivo

Clicca qui per attivare i link alle concordanze

- 21 -


[4.11. De gradibus] – 1a. Stemmata cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior, altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae lineae pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem contexuimus. 1. Primo gradu superiori linea continentur pater mater, inferiori filius filia: quibus nullae aliae personae iunguntur. 2. Secundo gradu continentur superiori linea avus avia, inferiori nepos neptis, transversa frater soror. Quae personae duplicantur: avus enim et avita tam ex patre quam ex matre, nepos neptis tam ex filio quam ex filia, frater soror tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Quae personae sequentibus


- 22 -


quoque gradibus similiter pro substantia earum, quae in quoque gradu consistunt, ipso ordine duplicantur. 3. Tertio gradu veniunt supra proavus proavia: infra pronepos proneptis: ex obliquo fratris sororisque filius filia, patruus amita, id est patris frater et soror, avunculus matertera, id est matris frater et soror. 4. Quarto gradu veniunt supra abavus abavia: infra abnepos abneptis: ex obliquo fratris et sororis nepos neptis, frater patruelis soror patruelis, id est patrui filius filia, consobrinus consobrina, id est avunculi et materterae filius filia, amitinus amitina, id est amitae filius filia: itemque consobrini, qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus adcrescit patruus magnus amita magna, id est avi paterni frater et soror: avunculus magnus matertera magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror. 5. Quinto gradu veniunt supra quidem atavus atavia: infra adnepos adneptis: ex obliquo fratris et sororis pronepos proneptis, fratris patruelis sororis patruelis amitini amitinae consobrini consobrinae filius filia, propius sobrino sobrina, id est patrui magni amitae magnae avunculi magni materterae magnae filius filia. His adcrescunt propatruus proamita, hi sunt proavi paterni frater et soror: proavunculus promatertera, hi sunt proaviae paternae maternaeque frater et soror proavique materni. 6. Sexto gradu veniunt supra tritavus tritavia. Infra trinepos trineptis: ex obliquo fratris et sororis abnepos abneptis, fratris patruelis sororis patruelis, amitini amitinae, consobrini consobrinae, patrui magni amitae magnae avunculi magni materterae magnae nepos neptis, propioris sobrino filius filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere adcrescunt propatrui proamitae proavunculi promaterterae filius filia: abpatruus abamita, hi sunt abavi paterni frater et soror: abavunculus abmatertera, hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror abavique materni. 7. Septimo gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque, propriis nominibus non appellantur: sed ex transversa linea continentur fratris sororisve adnepotes adneptes, consobrini filii filiaeque. 8. Successionis idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam, nec nomina inveniri nec vita succedentibus prorogari potest.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License