Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Julius Paulus Receptae sententiae IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
[5.6. De interdictis] – 1a. Neque muri neque portae habitari sine permissu principis propter fortuita incendia possunt. 1b. Concedi solet, ut imagines et statuae, quae ornamento rei publicae sunt futurae, in publicum ponantur. 1. Retinendae possessionis gratia comparata sunt interdicta, per quae eam possessionem quam iam habemus retinere volumus, quale est uti possidetis de rebus soli et utrubi de re mobili. Et in priore quidem is potior est, qui redditi interdicti tempore nec vi nec clam nec precario ab adversario possedit: in altero vero potior est qui maiore parte anni retrorsum numerati nec vi nec clam nec precario possedit. 2. Ut interdictum, ita et actio proponitur, ne quis via publica aliquem prohibeat. Cuius rei sollicitudo ad viarum curatores pertinet, a quarum munitione nemo exceptus est. Si quis tamen in ea aliquid operis fecerit, quo commeantes impediantur, demolito opere condemnatur. 3. Non tantum si ipse dominus possessione deiciat, utile interdictum est, sed etiam si familia eius. Familiae autem nomine etiam duo servi continentur. 4. Vi deicitur non tantum qui oppressu multitudinis aut fustium aut telorum aut armorum metu terretur, sed et is qui violentiae opinione comperta possessione cessit, si tamen eam adversarius ingressus sit. 5. De navi vi deiectus hoc interdicto experiri non potest: sed utilis ei actio de rebus recuperandis exemplo vi bonorum raptorum datur. Idemque in eo dicendum est, qui carruca aut equo deicitur: quibus non abductis iniuriarum actio datur. 6. Vi deiectus videtur et qui in praedio vi retinetur et qui in via territus est, ne ad fundum suum accederet. 7. Qui vi aut clam aut precario possidet ab adversario, impune deicitur. 8. Ex rebus vi possessis si aliquae res arserint vel servi decesserint, licet id sine dolo eius qui deiecit factum sit, aestimatione tamen condemnandus est, qui ita voluit adipisci rem iuris alieni. 8a. Cuiuscumque fundi usufructuarius prohibitus aut deiectus de restitutione omnium rerum simul occupatarum agit: sed et si medio tempore aliquo casu interciderit ususfructus, aeque de perceptis antea fructibus utilis actio tribuitur. 8b. Si fundus, cuius ususfructus petitur, non a domino possideatur, actio redditur. Et ideo si de fundi proprietate inter duos quaestio sit, fructuarius nihilo minus in possessione esse debet satisque ei a possessore cavendum est, quod non sit prohibiturus frui eum, cui ususfructus relictus est, quamdiu de iure suo probet. Sed si ipsi usufructuario quaestio moveatur, interim ususfructus eius differtur: sed caveri de restituendo eo, quod ex his fructibus percepturus est, vel si satis non detur, ipse frui permittitur. 8c. Si de via itinere actu aquaeductu agatur, huiusmodi cautio praestanda est, quamdiu quis de iure suo doceat non se impediturum agentem et aquam ducentem et iter facientem. Quod si neget ius esse adversario agendi aquae ducendae, cavere sine praeiudicio amittendae servitutis debebit, donec quaestio finietur, non se usurum. 8d. .... fructuarius, licet suo nomine. 8f. .... sive ad fundum nostrum facit sive ex fundo. Servitute usus non videtur nisi is, qui suo iure uti se credidit: ideoque si quis pro via publica vel pro alterius servitute usus sit, nec interdictum nec actio utiliter competit. 9. Si inter vicinos ex communi rivo aqua ducatur, induci prius debet, et his vicibus, quibus a singulis duci consuevit, ducenti vis fieri prohibetur: alienam autem aquam usurpanti nummaria poena inrogatur. Cuius rei cura ad sollicitudinem praesidis spectat. 10. Redditur interdicti actio, quae proponitur ex eo, ut quis quod precarium habet restituat. Nam et civilis actio huius rei sicut commodati competit: eo vel maxime, quod ex beneficio suo unusquisque iniuriam pati non debet. 11. Precario possidere videtur non tantum qui per epistulam vel qualibet alia ratione hoc sibi concedi postulavit, sed et is qui nullo voluntatis indicio, patiente tamen domino possidet. 12. Heres eius, qui precariam possessionem tenebat, si in ea manserit, magis dicendum est clam videri possidere: nullae enim preces eius videntur adhibitae. Et ideo persecutio eius rei semper manebit nec interdicto locus est. 13. Arbor, quae in alienas aedes imminet vel in vicini agrum, nisi a domino sublucari non potest, isque conveniendus est ut eam sublucet. Quod si conventus dominus id facere noluerit, a vicino luxuries ramorum compescitur: idque qualiscumque dominus facere non prohibetur. 14. Adversus eum, qui hominem liberum vinxerit suppresserit incluserit operamve ut id fieret dederit, tam interdictum quam legis Fabiae super ea re actio redditur: et interdicto quidem id agitur, ut exhibeatur is qui detinetur, lege autem Fabia, ut etiam poena nummaria coerceatur. 15. Bene concordans matrimonium separari a patre divus pius prohibuit, itemque a patrono libertum, a parentibus filium filiamque: nisi forte quaeratur, ubi utilius morari debeat. 16. Omnibus bonis, quae habet quaeque habiturus est, obligatis nec concubina nec filius naturalis nec alumnus nec quae in usu cotidiano habet obligantur: ideoque de his nec interdictum redditur.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |