Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Julius Paulus Receptae sententiae IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
[1.4. De negotiis gestis] – 1. Qui negotia aliena gerit, et bonam fidem et exacpraestare tam diligentiam rebus eius pro quo intervenit praestare debet. 2. Tutor post finitam tutelam si in administratione duret, actione negotiorum gestorum pupillo vel curatori eius tenebitur. 2a. Litis contestatae tempore quaeri solet, an pupillus, cuius sine tutoris auctoritate negotia gesta sunt, locupletior sit ex ea re factus, cuius patitur actionem. 3. Si pecuniae quis negotium gerat, usuras quoque totius temporis praestare cogitur et periculum eorum nominum quibus collocavit agnoscere, si litis tempore solvendo non sint: hoc enim in bonae fidei iudiciis servari convenit. 4. Mater, quae filiorum suorum rebus intervenit, actione negotiorum gestorum et ipsis et eorum tutoribus tenebitur. 5. Filius familias vel servus si negotium alicuius gerant, in patrem dominumve peculio tenus actio dabitur. 6. Si pater vel dominus servo vel filio familias negotia aliena agenda commiserit, in solidum tenebitur. 7. Pater si emancipati filii res sine ulla exceptione a se donatas administravit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur. 8. Qui, cum tutor curatorve non esset, pro tutore curatoreve res pupilli adultive administravit, actione negotiorum gestorum pro tutore curatoreve tenebitur. 9. Actio negotiorum gestorum illi datur, cuius interest hoc iudicio experiri. 10. Nec refert directa quis an utili actione agat vel conveniatur, quia in extraordinariis iudiciis, ubi conceptio formularum non observatur, haec subtilitas supervacua est, maxime cum utraque actio eiusdem potestatis est eundemque habet effectum.
|
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |