Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Godfrey of Winchester
Epigrammata

IntraText CT - Text

  • CCXXXV. Etiam sapientes sapientibus uti debere.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CCXXXV. Etiam sapientes sapientibus uti debere.

 

Consilii virtus tibi praestans, docte Valeri,
Sufficit ad vitam gratia consilii.
Quare nec sapiens nec qui famuletur honori
Est prope te tantum turpis et insipiens.
Saepe tamen sapiens alio sapiente docetur,
Saepe videns ductu ducitur alterius.
Aut forsan tua qui miretur facta requiris,
Huic operi stultos eligis, exigitur.
Cui ratio est conjunx, tua laus cumulatior esset,
Si te laudaret cui magis ora favent.
Laudari tamen haud metuis sine pondere rerum,
Rem sine materia vis, sine luce diem.
Credo autem quod stultus, et est sapientia contra
Virtus et ratio sic odiosa tibi.
Hostia claude domus, ne tangat lumina judex,
Ne sapiens intret, hostia claude domus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License