Hic, ubi graminea in latum
sese explicat aequor
Planities, vacuoque ingens
patet area campo,
Cum solem nondum fumantia
prata fatentur
Exortum, et tumidae pendent in
gramine guttae,
Improba falx noctis parva
incrementa prioris
Desecat, exiguam radens a
cespite messem:
Tum motu assiduo saxum
versatile terram
Deprimit extantem, et
surgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem
turba palaestram
Uncta, nigens oleo, formae quibus
esse rotundae
Artificis ferrum dederat,
facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti
errore globorum
Quaeque suis incisa notis stat
sphaera; sed unus
Hanc vult, quae infuso multum
inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo
tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam
parcius urget
Plumbea vis, motuque sinit
procedere recto.
Postquam ideo in partes turbam
distinxerat aequas
Consilium, aut sors; quisque
suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, quae cursum
meta futurum
Designat; jactique legens
vestigia, primam,
Qui certamen init, sphaeram
demittit, at illa
Leniter effusa, exiguum quod
ducit in orbem,
Radit iter, donec sensim primo
impete fesso
Subsistat; subito globus
emicat alter et alter.
Mox ubi funduntur late agmina
crebra minorem
Sparsa per orbiculum,
stipantque frequentia metam,
Atque negant faciles aditus;
jam cautius exit,
Et leviter sese insinuat
revolubile lignum.
At si forte globum, qui misit,
spectat inertem
Serpere, et impressum subito
languescere motum,
Pone urget sphaerae vestigia,
et anxius instat,
Objurgatque moras, currentique
imminet orbi.
Atque ut segnis honos dextrae
servetur, iniquam
Incusat terram, ac surgentem
in marmore nodum.
Nec risus tacuere, globus cum
volvitur actus
Infami jactu, aut nimium
vestigia plumbum
Allicit, et sphaeram a recto
trahit insita virtus
Tum qui projecit, strepitus
effundit inanes,
Et, variam in speciem distorto
corpore, falsos
Increpat errores, et dat
convitia ligno.
Sphaera sed, irarum temnens
ludibria, coeptum
Pergit iter, nullisque movetur
surda querelis.
Illa tamen laudes summumque
meretur honorem,
Quae non dirumpit cursum,
absistitque moveri,
Donec turbam inter crebram
dilapsa supremum
Perfecit studium, et metae
inclinata recumbit.
Hostis at haerentem orbiculo
detrudere sphaeram
Certat, luminibusque viam
signantibus omnes
Intendit vires, et missile
fortiter urget:
Evolat adducto non segnis
sphaera lacerto.
Haud ita prosiliens Eleo
carcere pernix
Auriga invehitur, cum raptus
ab axe citato
Currentesque domos videt, et
fugentia tecta.
Si
tamen in duros, obstructa satellite multo,
Impingant socios, confundatque
orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam
damnat acerbam,
Atque deos atque astra vocat
crudelia.
Si vero incursus faciles,
aditumque patentem
Inveniat, partoque hostis
spolietur honore:
Turba fremit confusa, sonisque
frequentibus, euge,
Exclamant socii; plausu
strepit omne viretum.
Interea fessos inimico Sirius
astro
Corripit, et salsas exudant
corpora guttas;
Lenia jam zephyri spirantes
frigora, et umbrae
Captantur, vultuque fluens
abstergitur humor.
|