| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Joseph Addison Sphaeristerium IntraText CT - Text |
|
|
|
TextusHic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem: Tum motu assiduo saxum versatile terram Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas. Lignea percurrunt vernantem turba palaestram
Uncta, nigens oleo, formae quibus esse rotundae Artificis ferrum dederat, facilisque moveri. Ne tamen offendant incauti errore globorum Quaeque suis incisa notis stat sphaera; sed unus Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit; Quin alii diversa placet, quam parcius urget Plumbea vis, motuque sinit procedere recto. Postquam ideo in partes turbam distinxerat aequas Consilium, aut sors; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, quae cursum meta futurum Designat; jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat; subito globus emicat alter et alter. Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus; jam cautius exit, Et leviter sese insinuat revolubile lignum.
At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphaerae vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi. Atque ut segnis honos dextrae servetur, iniquam Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum. Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
Et, variam in speciem distorto corpore, falsos Increpat errores, et dat convitia ligno. Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis. Illa tamen laudes summumque meretur honorem, Quae non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit studium, et metae inclinata recumbit. Hostis at haerentem orbiculo detrudere sphaeram Certat, luminibusque viam signantibus omnes
Intendit vires, et missile fortiter urget: Evolat adducto non segnis sphaera lacerto. Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugentia tecta. Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingant socios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque deos atque astra vocat crudelia. Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hostis spolietur honore: Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge, Exclamant socii; plausu strepit omne viretum. Interea fessos inimico Sirius astro Corripit, et salsas exudant corpora guttas; Lenia jam zephyri spirantes frigora, et umbrae Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |