|
Hoc pluribus modis fieri solet et habet in omni genere orationis summam
utilitatem. Quare separatim
demonstrandum est de uno quoque genere eius. Unum est, cum contrariae res inter
se conferuntur. Charisii: Alter eorum erat in dando benignus, alter erat in
accipiendo astutus. Hunc omnes conquirebant *** ne ab eo viderentur. Huius enim
pudor erat omnibus, illius autem impudentia ipsi suavis, ceteris amara. Hoc
idem fieri potest in una persona, ita uti fecit Dinarchus, cum ipse de se
diceret: Olim in adolescentia sedulo omnem gloriam sectabar: at nunc in
senectute summum me ambitionum invasit odium. Tunc facile multis opitulabar:
nunc iam me ipsum tueri vix possum. Tunc mihi beatissimus videbar, si quam
plurimis benigne fecissem: nunc contra vereor ne quid mihi desit ad necessarium
aetatis meae cultum. Tunc ego ipse pro re publica fortiter arma capiebam; nunc
praeter quam laudare eos qui rem publicam armati defendunt nihil valeo. Est autem
(aliud) genus huius, †quod† in eadem sententia priori verbo †contrarium quod
est, infert, et coniungi† solet. Isidori: Non ille stultitia aut furore
impulsus tam graves labores frustra subibat, sed ex acerbitate laboris iucundos
voluptatis fructus sibi parabat. Aliud est, item quod superiori infertur, sed
consequenter, ita uti fecit Demetrius Phalereus: Nobis primum dii immortales
fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, per omnes terras distribuimus. Nobis
maiores nostri rem publicam reliquerunt; nos etiam socios nostros de servitute
eripuimus. Itaque et amplissimus nobis honos ab omnibus habetur, et propter
huius[modi] honoris dignitatem (superbiae nostrae) ne vestigium reperitur.
|