|
In hoc ex prima sententia secunda
oritur, ex secunda tertia, atque ita deinceps complures. Nam quem ad modum
catena multi inter se circuli coniuncti vinciuntur, sic huius schematis
utilitate complures sententiae inter se connexae continentur. Lysiae: Constat
igitur, iudices, Simonem domo sua, ab suis diis penatibus vi cum summa iniuria
esse exturbatum. Nam Chaeremenes cum hominibus armatis ad eum venit. Cum
venisset, sine ulla religione domum eius expugnavit; expugnata vi domo familiam
abstraxit; abstractam tormentis omnibus exeruciavit; cruciatam vinxit; vinctam
in publicum proiecit praedo, ne suum maleficium tacitum lateret. Sed cum
praetereuntes prostratum familiam viderent, et ab his rem gestam audirent, simul
et oculis et auribus scelus illius usurparent. Item Lycurgi: Haud mihi mirum videtur, quod tam excelsum boni gradum homo
summi laboris escenderit. Nam cui praesto est sua voluntas, industria sit
necesse est; industriam vero scientia consequitur; ex scientia copia et
facultas ingenii nascitur; ex qua facultate varie et facile felicitas laudis
oritur. Neque enim temere diligens studium virtutis fructus fortunae
fallit.
|