Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Rutilius Lupus
De figuris sententiarum et elocutionis

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 16 - Metanoia
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16 - Metanoia

 

Hoc schema fieri solet, cum ipse se, qui loquitur, reprehendit, et id quod prius dixit, posteriori sententia commutat, ita uti facit Demosthenes: Nunc quoniam de me, ut volui, cognostis, iudicium per ipsius vitamconstituam. Nam dum opus est† parentes appellat, quos scitis non ignotos fuisse, sed huius modi, ut omnes eos exsecrarentur. Sed hic bonus vir grandis natu atque sero, sero loquor? Immo vero nuper atque his paucis diebus simul et Atheniensis et eloquens est factus. Item: At hic omnium sceleratissimus, novo more atque exemplo alieni facinoris vindex, ipse confidentissime non criminibus, sed armis reum lacessere conatus, conatus? Nimium remisse loquor. Nam qui tantam caedem perfecerit, huius inceptum dumtaxat arguere, paene maleficii largitionem est facere.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License