Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Rutilius Lupus
De figuris sententiarum et elocutionis

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 19 - Paromologia
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

19 - Paromologia

 

Hoc fit, cum aliquot res adversario concedimus, deinde aliquid inferimus, quod aut maius sit quam superiora, aut etiam omnia quae posuimus infirmet. Hyperidis: Sume hoc †a iudicibusnostra voluntate: neminem illi propriorem cognatum quam te fuisse: concedimus officia tua in illum nonnulla exstitisse; stipendia vos una fecisse aliquamdiu, nemo negat. Sed quid contra testamentum dicis, in quo scriptus hic est? Item eiusdem: Quid a me saepius his verbis de meo officio requiris? Scripsisti, ut servis libertas detur? Scripsi, ne liberi servitutem experirentur. Scripsisti, ut exules restituerentur? Scripsi, ut ne quis exilio afficeretur. Leges igitur, quae prohibebant haec, non legebas? Non poteram, propterea quod litteris earum arma Macedonum opposita officiebant.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License