Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Rutilius Lupus
De figuris sententiarum et elocutionis

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • 6 - Prosopopoiia
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6 - Prosopopoiia

 

Hoc fit, cum personas in rebus constituimus, quae sine personis sunt, aut eorum hominum, qui fuerunt, tamquam vivorum et praesentium actionem sermonemve deformamus. Id est huius modi: Nam crudelitatis mater est avaritia, et pater furor. Haec facinori coniuncta, parit odium; inde †itemnascitur exitium. Hoc genere usi sunt poetae, qui fabulas scripserunt, in prologis. Nam humana figura produxerunt personas, quae in veritate artis et voluntatis sunt, non personae. Alterum genus est, ita ut fecit Hyperides, cum de adulescente impudico diceret: Quid si tandem, iudice (natura) hanc causam ageremus, quae ita divisit (virilem et) muliebrem personam, ut suum cuique opus atque officium distribueret. Et hunc ostenderemus muliebri ritu esse suo corpore abusum; nonne vehementissime admiraretur, si quisquam non gratissimum munus arbitraretur, virum se natum, sed depravato naturae beneficio in mulierem convertere properasse. Item Charisii: Existimate, quaeso, rem publicam hic adesse et pro vestra libertate supplicem vobis accidere, simul liberos vestros, matres familias amplexam tenere, parentes nostros aetate confectos ad se applicare, redigere vos in memoriam, qualem se a maioribus acceperitis, obsecrare (pro) sacris ac delubris deorum immortalium, pro parentum monumentis, pro vobis ipsis et salute vestra. Haec si praesens agat, ut dixi, res publica, quid animi sitis habituri, quaero.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License