|
Quem ad modum pictor coloribus figuras describit, sic orator hoc schemate
aut vitia aut virtutes eorum, de quibus loquitur, deformat. Lyconis: Quid in hoc arbitrer bonae spei reliquum
residere, qui omne vitae tempus una ac desperatissima consuetudine producit?
Nam simul atque ex prioris diei nimia cibi ac vini satietate, vix meridiano
tempore, plenus crapula est experrectus, primum oculis mero madidis humore
obcaecatis, visco gravidis, lucem constanter intueri non potest; deinde
confectis viribus, utpote cuius venae non sanguine sed vino sunt repletae, se
ipse erigere non valet. Tandem duobus innixus, languidus, qui cubando sit
defatigatus, tunicatus, sine pallio, soleatus, (praeligato) palliolo frigus a
capite defendens, flexa cervice, summissis genibus, colore exsangui, protinus
ex cubiculari lectulo excitatus in triclinium trahitur. Ibi praesto sunt
quotidiani †pauci† eodem studio excitati convivae. Hic vero princeps paulum
illud, reliquum quod habet, menti ac sensu poculis extrudere festinat; bibendo
provocat, lacessit, sicuti hostium proelio quam plurimos superarit atque
adflixerit, amplissimam sibi victoriam partam existimans. Interea procedit
simul et †illud tempus et potatio† oculi vinum lacrimantes caligant, ebrii se
ipsi vix cognoscunt. Alius sine causa iurgio proximum lacessit; alius somno
deditus vi cogitur vigilare; alius rixari parat. Alium turbas vitantem
ac domum reverti cupientem retinet ianitor, pulsat, exire prohibet, domini
interdictum demonstrans. Interea alium contumeliose extra ianuam eiectum
vacillantem puer sustentat ac ducit pallium per lutum trahentem. Novissime
solus in triclinio relictus, non prius poculum ex manibus emittit, quam somnus
oppressit bibentem, ac dissolutis artubus ipsum poculum suapte natura dormienti
excidit.
|