Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Rutilius Lupus
De figuris sententiarum et elocutionis

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • 5 - Anaclasis
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

5 - Anaclasis

 

Hoc schema fieri solet, cum id quod ab altero dictum est, non in eam mentem quae intelligitur, sed in aliam aut contrariam excipitur. Huius modi est vulgare illud Proculeianum. Proculeius cum filium suum moneret et hortaretur, audacter ex bonis ipsius sumptum faceret, quas in res vellet atque opus esset, ne tum denique speraret libertatem licentiamque utendi futuram, cum pater decessisset, cui vivo patre promisse omnia licerent. Filius respondit se non esse opus saepe eadem oratione moneri, nec se patris mortem exspectare. Cui Proculeius pater subiecit: "Immo vero," inquit, "velim meam mortem exspectes, nec properes moliri ut velocius moriar."

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License