Quoniam in dicendo multi errant, nec
est aliquis, qui linguam suam ad plenum valeat domare, beato Jacobo hoc
testante, qui dicit: Natura bestiarum et serpentum, volucrum et ceterorum
domatur a natura humana; sed linguam nemo domare potest: ideo ego, Albertanus,
brevem doctrinam super dicendo atque tacendo, uno versiculo comprehensam, tibi
filio meo, Stephano, tradere curavi. Versiculus hic est:
Quis, quid, cui dicas, cur,
quomodo, quando, requiras. Verum quia haec verba, in hoc versiculo comprehensa,
ponderosa sunt et generalia, et generalitas parit obscuritatem -- ut Digestis, De
Jure Fisci, L. Ita fidei-- ideo illa exponere, ac pro modulo meae
scientiae, licet non ad plenum, proposui delucidare.
Tu igitur, fili carissime, quum
loqui desideras, a temet ipso incipere debes, ad exemplum galli, qui antequam
cantet, ter se cum alis percutit in principio. Itaque antequam spiritus ad os
tuum verba producat, te ipsum et omnia verba in hoc versiculo posita requiras.
Dico tibi, ut non solum quaeras a te ipso, sed requiras, id est iterum quaeras;
nam istud reiterationem denotat, ut dicas requiras, id est iterum
quaeras. Sicut enim repetere dicitur quis, hoc est iterum petere, ita requirere
dicitur quis, id est iterum quaerere.
Quis es qui loqueris habet
quinque puncta.
Primum punctum. Tu requires in
animo tuo, quis es, qui loqui velis: utrum istud dictum ad te pertineat vel
non. Si non, illi dicto te immiscere non debes. Sicut enim per leges culpa est
immiscere se rei non ad se pertinenti, ut dicit regula juris: ita culpa est
loqui istud, quod ad se non pertineat. Unde Salomo in Proverbiis dixit: Sicut
qui apprehendit auribus canem, ita qui transit et impatiens commiscetur
alterius rixae. Et Jesus filius Sidrach dixit: De ea re, quae te non molestat,
ne certaveris. Unde quidam:
Quod te non tangit, hoc te
nullatenus angit.
Quae res tibi summopere notanda
est, quoniam si de rebus ad te non pertinentibus minime curaveris, magnam
cordis et animi tranquillitatem tibi comparabis; quod egregie dicit metrista
quidam:
Pacificat multum de paucis sumere
cultum.
Secundum punctum. Requiras te
ipsum a te ipso, an aliqua perturbatione animi captus sis, scilicet ira, odio
vel invidia, aut sis ab animi passionibus alienus. Nam si turbatus
animus tuus fuerit, a loquendo abstinere debebis, et motus animi turbatos cohibebis.
Ait enim Tullius: Virtus est cohibere motus animi turbatos, ac appetitus
obedientes efficere rationi: et ideo tacere debet iratus, quia, ut ait Seneca:
Iratus nihil nisi criminis
loquitur loco.
Quare dixit Catho:
Iratus de re incerta contendere
noli:
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.
Et alius dixit: Lex videt iratum, iratus non videt illam. Et Ovidius:
Vince animos iramque tuam, qui
cetera vincis.
Inde et Tullius dixit: Ira procul
absit, cum qua nil recte fieri, nil considerate potest. Quae in aliqua
perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt, nec ab his, qui adsunt,
approbari. Vides ergo quanta mala faciunt in nomine passiones istae, ira,
odium, invidia, amore, tristitia, libido. Ait enim Salustius: Omnes homines,
qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia
vacuos esse decet; quoniam non facile animus verum providet, ubi haec
officiunt. Quare animus his passionibus turbatus non verum videt, quia sunt
morbi animi ipsum excaecantes; quod egregie testatur Petrus Alfonsius dicens:
Natura hoc habet humana, ut, animo quoquo pacto conturbato, in vero falsoque
discernendo discretionis careat oculo. Etsi de ira, irato atque iracundo scire
volueris, lege in libro, quem composui, De Amore Et Dilectione Dei Et
Aliarum Rerum, Et De Forma Vitae, in titulo De Amicitia Iracundi Hominis
Vitanda.
Etiam certe cavere debes, ne
voluntas dicendi in tantum te moveat atque ad dicendum inducat, quod appetitus
tuus rationi non consentiat. Ait enim Salomo: Sicut urbs patens et sine murorum
ambitu, ita vir, qui non potest cohibere spiritum suum in loquendo. Inde etiam
dici consuevit: Tacere qui nescit, loqui nescit. Nam et quidam sapiens
interrogatus, cur tantum taceret, an quia stultus esset, respondit: Stultus
tacere non potest. Alibi Salomo dixit: Aurum tuum et argentum tuum confla, et
verbis tuis facito stateram, et impone ori tuo frenos rectos, et attende ne
forte labaris in lingua et sit casus tuus insanabilis in morte. Et iterum idem
ait: Qui custoditos suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad
loquendum, sentiet mala. Et etiam Catho dixit:
Virtutem primam puta compescere
linguam:
Proximus ille Deo, qui scit ratione tacere.
Tertium punctum. Requiras te
ipsum et a te ipso in animo tuo recogites, quis es qui alium reprehendere vis
vel aliis dicere vel utrum de simili dicto vel facto valeas reprehendi. Nam
dixit beatus Paulus in Epistola ad Romanos: inexcusabilis es, o homo, qui
judicas; nam te ipsum condemnes, si eadem agas, quae judicas. Et in eadem
epistola subdit: Qui ergo alium doces, te ipsum non doces: qui praedicas non
furandum, furaris: qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola,
sacrilegium facis: Deum inhonoras. Et Catho dixit:
Quae culpare soles, ea tu ne
feceris ipse:
Turpe est doctori, quum culpa redarguit ipsum.
Nam bene dicere et mala operari,
nihil aliud est, quam se propria voce damnare, ut Augustinus ait. Et
alibi idem Catho ait:
Alterius dictum aut factum ne carpseris unquam,
Exemplo simili ne te derideat alter.
Unde Gregorius ait: Qui bene docet et male vivit, qualiter damnari debet,
diu instituit. Priusquam igitur alium culpes, a vitiis similibus innocens esse
cures; quod idem Gregorius confirmavit dicens: Qui alium arguit de peccatis, a
peccatis debet esse alienus, exemplo Christi, qui mulierem in adulterio
deprehensam absolvit, et liberavit a pessimis Judaeis, qui accusabant et
judicabant peccatricem, quum ipsimet scelerosissimi forent. Terreantur hic
judices fornicarii, adulteri, avari, injusti, tam spirituales quam seculares,
de quibus ait Salomo: Judicium durissimum fiet his qui praesunt; et sequitur:
quoniam potentes potenter tormenta patientur.
Quartum punctum. Requiras a te
ipso intra te, quis es qui dicere velis, utrum bene doctus vel indoctus; etiam
quod dicere velis bene sapias, alioquin bene dicere non valeres. Nam quidam
sapiens interrogatus, quomodo optime posset dicere, respondit: Si tantummodo
dixeris quod bene scieris. Et Jesus Sidrach: Si est tibi intellectus, responde
proximo tuo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo
indisciplinato, et confundaris.
Quintum punctum. Requiras, quis erit effectus tuae locutionis; nam quaedam
ab initio videntur bona, quae malum effectum habent. Quaeritur non solum
principium; sed etiam finem et effectum requirere debes. Unde Pamphilus dixit:
Principium finemque simul
prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finem quoque
conspice verbi,
Ut possis melius praemeditata loqui.
Si autem verbum, quod dicere
velis, dubium appareat, utrum bonum effectum habiturum sit an non, silere debes
potius quam dicere.
Nam dixit Petrus Alfonsius, qui fuit optimus philosophus: «Si dicere metuas,
unde poeniteas, semper est melius non, quam sic. » Sapienti enim magis expedit tacere pro se, quam
loqui contra se, quia paucos vel neminem tacendo, multos loquendo circumventos
vidimus, quod pulchre voluit qui ait:
Nil tacuisse nocet, nocet esse
saepe locutum.
Verba enim sagittis sunt quasi
similia: facile dimittuntur, difficile retrahuntur; quare dici consuevit:
Evolat, emissum semel, irrevocabile verbum.
Hoc vult Aristoteles dicens: Quod semel dictum est, amplius resumi non
potest. Ergo in dubiis melius est tacere quam dicere, sicut et in factis dubiis
melius est non facere, quam facere, ut ait Tullius dicens: Bene praeceperunt,
qui vetant agere, quod dubites aequum an iniquum sit. Aequitas enim per se
lucet, dubitatio autem significationem continet injuriae. Et alius dixit: Si
quid dubites, ne feceris. Certe omne judicium, quod dubitatum fuerit, fugito.
Ad intelligentiam et expositionem
hujus dictionis Quis multa notari possent; sed ista quinque puncta,
superius posita, brevitatis causa tibi sufficiant.
Sequitur de quid loqueris.
Praedictis notatis diligenterque
cognitis super hac dictione Quis, sequitur videre aliqua, expositionis
causa, super hac dictione Quid, et habet decem puncta.
Primum punctum. Requirere debes inprimis, utrum verum vel falsum. Ait enim
Jesus Sidrach: Ante omnia opera tua verbum verum praecedat te, et ante omnem
actum consilium stabile. Super omnia enim veritas est colenda, quae sola deo
homines proximos facit, quum ipse Deus veritas sit, ipsomet hoc testante, quum
dixit: Ego sum via, veritas et vita. Si ergo loqui debeas, veritatem omni modo dicas, mendacio doloso penitus
fugato. Unde propheta: Os justi meditabitur sapientiam, lingua ejus loquetur
judicium, id est veritatem vel sententiam veram. Unde Salomo in Ecclesiastico:
Potius diligendus est fur, quam assiduus in mendacio. Et alius dixit: Acquiesce
veritati sive a te prolatae sive tibi oblatae. Et etiam Cassiodorus: «Pessima
consuetudo est despicere veritatem» puram, in qua nihil immisceatur falsitatis,
nam ut idem ait: Bonum est verum, si non aliquid immisceatur aversum. Idem
intelligo etiam de simplici veritate; ait enim Seneca: Oratio ejus, qui
veritati operam dat, incomposita et simplex esse debet. Ita ergo
veritatem loqui debes, ut dictum tuum habeat pondus juris jurandi, et nihil
intersit inter tuam simplicem assertionem et jusjurandum. Nam ut ait Seneca:
Dictum, quod non habet sine jurejurando pondus, ejus quoque jurisjurandi pondus
vile est. Et iterum idem dixit in libro De Forme Honestae Vitae: «Nihil
tibi intersit, an affirmes, an jures. De religione et fide scias agi, ubicunque de veritate tractatur. Nam
etsi jurejurando Deus non invocetur, et invocatus non sit testis, tamen non
transeas veritatem, nec justiciae transsilias legem. Quod si aliquando cogaris uti mendacio, utere non
ad falsitatem, sed ad veri custodiam. Et si contigerit fidelitatem mendacio
redimere, non mentieris sed potius excusabis, quia tibi honesta causa est;
justus autem secreta non prodit, tacenda enim tacet, loquenda loquitur; atque
ita apta illi pax est et secura tranquillitas. » Veritatem ergo puram dicas et
simplicem, et Deum roga, ut verba mendacii longe a te faciat. Nam et Salomo
rogavit Deum dicens: «Duo rogavi te, Domine, ne deneges mihi antequam moriar:
vanitatem et verba mendacii longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis
mihi, ne compulsus egestate furer, et perjurem nomen Dei mei. » Et sicut non
debes loqui nisi veritatem, ita nec facere. Dixit enim beatus Paulus in
Epistola secunda ad Corinthios: «Non enim possumus adversus veritatem loqui,
sed pro veritate. » Et talem veritatem
dicas, que tibi credatur, alioquin pro mendacio reputatur; sicut e converso
vicem veri obtinet, quod falso creditur, et ideo dixi supra: dolosum
mendacium penitus fugato. Non est judicandus mendax, qui dicit falsum, quod
putat verum; quia, quantum in ipso est, non fallit, sed ipse fallitur. Et
contra mentitur, qui dicit esse verum, quod putat falsum. Nec est liber a
mendacio, qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur, ut
beatus Augustinus dicit. Unde mens contraria verbis mendax est et pestifera, ut
testatur Aesopus:
Omne genus pestis superat mens
dissona verbis;
qua quidem peste multi laborant
dignitatum cupidi, quod praeclare dicit Salustius: Ambitio multos mortales
falsos fieri coegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere.
Secundum punctum. Tu requiras,
quid dicere vis, utrum sit utile, grave et profitabile, aut sit vanum et inane.
Verba enim utilia et virtuosa et profitabilia semper dicere debemus, inania
vero penitus silere. Ait enim Seneca -- De Forma Honestae Vitae: Sermo
quoque tuus non sit inanis, sed aut consoletur, aut doceat, aut praecipiat, aut
moneat. Et Paulus in Epistola ad Timotheum dixit: Profana et vaniloquia evita.
Tertium punctum. Requiras an dicas, quod rationabile sit, an irrationabile. Rationabilia verba sunt semper dicenda;
irrationabilia vero sunt tacenda. Nam quod ratione caret, non potest esse
diuturnum. Qui autem rationem secum portat, totum mundum vincit. Unde scriptum
est: Si vis vincere totum mundum, te subjice rationi. Ratione enim munienda est
adolescentia; et etiam dici consuevit: Bene adhibita ratio cernit, quid optimum
sit, neglecta vero multis implicatur erroribus.
Quartum punctum. Requiras utrum
dicas quid asperum vel durum, aut quid molle, dulce vel suave. Dulcia enim verba
sunt proferenda, contraria vero tacenda et penitus omittenda. Dixit enim
Jesus Sidrach: Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, super utraque
autem lingua suavis. Et iterum idem dixit: Verbum dulce multiplicat amicos et
mitigat inimicos. Unde et dici consuevit:
Silva tenet leporem, sapientis lingua leporem.
Et Pamphilus:
Excitat et nutrit facundia nutrit facundia dulcis amorem.
Mollia etiam verba et non dura
dicenda sunt. Ait enim Salomo: Mollis sermo frangit iram, sermo quoque durus
suscitat furorem. Hoc idem Tullius preclare dicit: Non facile dictu est,
quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
Quintum punctum. Requiras an dicas quid pulchrum et honestum, an turpe vel
malum; nam pulchra et honesta verba dicenda sunt, turpibus et malis dimissis. Ait enim beatus Paulus in Epistola prima
ad Corinthios: Nolite seduci; corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et alibi
idem dixit in Epistola ad Ephesios: Omnis sermo malus de ore vestro non
procedat. Et iterum in eadam epistola subdit: Turpitudo aut
stultiloquium aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, non nominetur in
vobis, sicut decet sanctos. Et Seneca dixit -- De Formula Honestae Vitae:
A verbis quoque turpibus abstineto, quia licentia eorum imprudentiam nutrit. Et
Salomo dixit: Homo assuetus in verbis improperii non erudietur cunctis diebus
vitae suae. Sed semper sermo in gratia sale sit conditus, ait enim beatus
Paulus in Epistola ad Colossenses: Sermo vester semper in gratia sale sit
conditus, ut sciatis, quomodo oporteat unicuique respondere.
Sextum punctum. Requiras, ne quid dicas obscurum vel ambiguum; sed dicere
debes clarum et apertum. Dicit enim lex: Nihil interest, neget quis aut taceat,
an obscure respondeat quantum ad hoc, ut incertum dimittat interrogantem.
Scriptum est enim: Satius est mutum esse, quam quod nemo intelligat dicere.
Hinc est, ut nemo sophistice loqui debeat. Sermo enim sophisticus obscurus est
et deceptorius. Ait enim Jesus
Sidrach: Qui sophistice loquitur odibilis est: in omni re defraudabitur; non
enim data est illi a Deo gratia.
Septimum punctum. Requiras, ne quid injuriosum vel contumeliosum dicas vel
facias. Scriptum est enim: Multis minatur, qui uni facit injuriam. Unde Jesus
Sidrach dicit: Omnes injuriae proximi ne memineris, et nihil agas in operibus
injuriae. Unde Cassiodorus: Injuria unius compago tota concutitur. Et etiam
Paulus in Epistola ad Colossenses: Qui enim injuriam facit, accipiet quod
iniquum gessit. Et Seneca in Epistolis: Ab alio expecta quod alteri feceris. Et
hoc in alio de qualibet injuria et contumelia et maxime de illa quae fit sub
simulatione boni; ait enim Tullius: «Nulla major aut capitalior est injuria
quam eorum, qui tunc quum maxime fallunt, id agunt, ut boni viri esse
videantur. » Injuriae namque et contumeliae tam pessimae sunt, ut non solum
cuilibet noceant, sed et etiam civitatibus et regnis, quae propterea
disturbationes et mutationes patiuntur. Nam ut ait Jesus Sidrach: «Regnum a
gente in gentem transfertur propter injustitias, injurias et contumelias. » Et non solum a dicendo vel faciendo alteri
injuriamcohibere te debes atque cessare, sed etiam alteri volenti dicere vel
facere injuriam obsistere debes, si commode potes. Ait enim Tullius in primo
libro De Officiis: «Duo sunt injustitiae genera: unum eorum, qui inferunt
injuriam, alterum eorum, qui ab his, quibus infertur, si possunt, non
propulsant injuriam; et est tam in vitio qui non obstat injurianti, quam si
parentes aut patriam aut amicos deserat. » Si commode possunt dixi, quia
demum fieri posse dicuntur, quae commode fieri possunt, ut lex nostra dixit. Si
autem alius tibi injuriam dixerit, tacere debes; nam ut ait Augustinus in libro
De Summo Bono: Gloriosius tacendo est injuriam fugere, quam respondendo
superare.
Octavum punctum. Requiras, ne
quid irrisorium dicas neque de amico, neque de inimico, neque de quolibet alio;
scriptum est enim: Amicum ludere nec joco quidem liceat; et iterum: «Bonus
amicus laesus gravius irrascitur; »inimicus autem propter derisiones de se
factas cito ad verba preveniret aut verbera; cuilibet autem irrisio de se facta
displicet. Irrisio facit, ut amor inter eos minuatur, et secundum regulam
amoris: si amor minuatur, cito deficit et raro convalescit. » Et certe propter
irrisiones factas cito diceretur tibi, quod nolles audire; nam dixit Salomo:
Qui temere manifestat vitia, sua intempestive audiet crimina. Et
Martialis dixit:
Deridens alios non inderisus abibis.
Et iterum idem:
Si rides alium vel si rideris,
utrumque
Culpa est, in aure prius turpe, sequens vero magis.
Requiras, ne quid dolosum dicas
neque seditiosum. Dixit enim propheta: Disperdat Dominus universa labia dolosa
et linguam magniloquam. Et idem praeclare quaerit: Quid detur aut quid
apponatur ad linguam dolosam? Et
respondet verbo terribili: «Dabuntur acutae sagittae potentis Dei cum
carbonibus desolatoriis. » Cavendum tibi summe, ne aliquid seditiosum dixeris;
nihil enim perniciosius in civitate, quam seditio: ubi seditio, ibi civium
divisio. Sed ut ait Dominus: Omne regnum in se divisum desolabitur, et domus
supra domum cadet.
Nonum punctum. Requiras, ne quid
superbum dicas; nam dixit Salomo: «Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia; ubi
autem humilitas, ibi sapientia» simul cum gloria. Et Job: Si ascenderit usque
ad coelos superbia, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine
perdetur. Et Jesus Sidrach dixit: Odibilis est coram Deo et hominibus
superbia, et execrabilis omnis iniquitas. Et iterum: «Objurgatio et injuriae
annullabunt substantiam; et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia.
» Et ita clare patet, quod superbia
facit hominem odibilem apud omnes, et destruit omnia quae possidet dona; quod
multum egregie testatur quidam dicens:
Si tibi copia, si sapientia
formaque detur,
Sola superbia destruit omnia, si comitetur.
Decimum punctum. Denique
requiras, ne verbum otiosum dicas; scriptum estnamque: De omni otioso verbo
reddituri sumus rationem.
Sit itaque verbum tuum efficax,
non inane, rationabile, dulce, suave, molle et non durum, pulchrum et non turpe
vel malum, et non obscurum, nonambiguum, non sophisticum, non injuriosum nec
seditiosum, non irrisoriumnec dolosum, non superbum nec otiosum. Hoc denique
trado tibi pro regulagenerali, quod omnia facta, quae pietatem, caritatem et
verecundiam nostramlaedunt, et, ut generaliter dicam, quae contra bonos mores
fiunt, nec nosfacere posse credendum est, ut lex nostra dicit. Ergo nec ea
dicere debemus; ait enim Socrates: Quae facere turpe, ea nec dicere honestum
puto. Honesta igitur semper dicere debes, non solum inter extraneos, sed etiam
inter tuos. «Nec enim inhonestis verbis inter suos uti debet, qui honestus
inter alios esse desiderat, quum in omni parte vitae honestas pernecessaria
sit. »-- Et certe licet sint infinita exempla super hoc verbo, quae ad ejus
expositionem et intelligentiam dici possent, sed haec ad praesens tibi, mi
fili, dicta sufficiant.
Cui loquendum sit habet puncta septem.
Habito tractatu super his duabus dictionibus Quis et Quid,
accedas ad tractatum super hac dictione Cui Et sunt istius
considerationis septem puncta.
Primum punctum. Quum loqui
desideras, requiras cui loquaris, utrum amico vel alteri. Amico loqui bene et
certe potes, quia nihil est dulcius, quam habere amicum, cum quo tanquam cum te
ipso loquaris. Non tamen talia loquaris, de quibis propalandis et pubblicandis
timeas, si inimicus postea fieret. Ait enim Seneca in Epistolis: Sic
loquaris cum amicis tanquam deus audiat, et sic vivas cum hominibus tanquam
deus videat. Et alius: Sic habeas amicum, ut non timeas ipsum fieri inimicum.
Unde Petrus Alfonsius, propter amicos non probatos: «Provide tibi semel de
inimicis, et millesies de amicis; quia forsan amicus quandoque fiet inimicus,
et sic levius poterit perquirere damnun tuum. » Secretum ergo tuum, de quo non vis, ut sciatur, vel non potes habere
consilium, quin reveletur, tibi soli habeas, nullique manifestes. Ait enim
Jesus Sidrach: Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et, si est delictum
tuum, noli denudare. Audiet enim te et respicet te, et quasi defendens
peccatum tuum subridebit te. Et alius ait: Quod secretum esse vis, nemini
dicas. Et alius: Vix existimes ab uno posse celari secretum. Et alius:
Consilium vel secretum tuum absconditum quasi in carcere tuo est reclusum;
revelatum vero te in carcere suo tenet ligatum. Quare dixit: Qui consilium suum
retinet in corde, sui juris est melius eligere. «Nam tutius est tacere, quam ut
taceat alium rogare. Concordat
Seneca: Si tibiipsi non imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium
quaeris?» Si autem consilium secretum habere volueris, amicissimo fideli et
probato atque secreto illud committas. Suadet enim Salomo: Multi pacifici sint
tibi et consiliarius unus de mille. Et Catho:
Consilium arcanum tacito committe
sodali.
Corporis auxilium medico committe fideli.
Inimico autem non multum
loquaris, nec secreta tua illi detegas. Hoc pulchre docet, qui ait:
Nec confidatis secreta nec
detegatis
Cum quibus egistis pugnae discrimina tristis.
Et alibi idem dixit:
Nulla fides hosti tibi sit qui
talia nosti.
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis.
Et hoc dico tibi, etiam si cum
inimico in gratiam redieris. Scriptum est enim: «Cum inimico nemo tuto in
gratiam redit. » Vapor enim odii semper latet in pectore inimici. Unde Seneca:
Nunquam, ubi diu fuit ignis, deficit vapor. Quare idem ait: Pro amico potius
expedit occidi, quam cum inimico vivere. Unde et Salomo: «Inimico antiquo ne
credas in aeternum: et si humilis vadat et curvus, non credas illi, » captus
enim est utilitate et non amicitia: revertitur voluntate, ut capiat fugiendo,
quae non potuit prosequendo. Et alibi idem verbum horribile dicit: In oculis
tuis illacrimabitur inimicus, et si viderit tempus, non satiabitur sanguine
tuo. Et Petrus Alfonsius dixit: «Ne associes te inimicis tuis, quum alios
poteris reperire socios; quae enim mala egeris, notabunt; quae vero bona fiunt,
denigrabunt. »Cum omnibus denique caute loquendum et faciendum est; quia multi
creduntur amici, qui re vera sunt inimici. Nam omnes ignotos quasi inimicos
suspicandos asserit; ait enim: Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi prius eum
cognoveris; et si quisquam in via tibi ignotus se associaverit, iterque tuum
investigaverit, dic te longius ire quam disposueris. Et si detulerit lanceam,
vade a dextris: si ensem, vade a sinistris.
Secundum punctum. Requiras, utrum
insipienti, an sapienti loquaris. Ait enim Salomo: In auribus insipientium ne
loquaris, quia despiciunt doctrinam eloquii tui. Et iterum: Vir sapiens si cum
stulto contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. Et
iterum: Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris, quae versantur
in corde suo. Et Jesus Sidrach: Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto
sapientiam, et in fine narrationis dicet: Quis est hic?
Tertium punctum. Requiras, ne cum
irrisore loquaris. Scriptum est enim: Cum irrisore consortium non habeas:
loquelae ejus assiduitatem quasi toxica fugias. Societas ejus, cui loqueris,
est alterna affabilitas. Et Salomo: Noli arguere irrisorem, ne te oderit: argue
sapientem, et diliget te. Et Seneca dicit: Qui corripit irrisorem, ipse sibi
injuriam infert: qui arguit impium, ipse sibi maculam quaerit.
Quartum punctum. Requiras ne cum
linguoso vel loquaci colloquium habeas, neque cum cinicis, id est latrantibus
et mordacibus. Ait enim propheta: Vir linguosus non diligetur in terra. Et
Jesus Sidrach dicit: Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et
temerarius in verbo suo odibilis est. Et iterum: Qui odit loquacitatem,
extinguit malitiam. Et alibi idem dicit; Cum viro linguoso ne loquaris, in
ignem illius ne sternas ligna. Et alibi idem ait: Nec cum fatuis consilium
habeas, non enim possunt diligere, nisi quae eis placent. Item cum cinicis non
multum loquaris; ait enim Tullius: «Ratio cinicorum penitus abjicienda est. » Cinos
graece, latine dicitur canis. Inde cinici dicuntur latrantes ut
canes, de quibus et similibus dicit Dominus: Nolite projicere margaritas inter
porcos.
Quintum punctum. Requiras, ne cum
malevolis multum contendas. Ait enim Augustinus: Sicut ignis, quanto magis
ligna susceperit, semper in majorem flammam erigitur, ita malus homo, quanto
magis rationem audierit, semper in majorem malitiam excitabitur. Unde Salomo:
In malevolam animam non intrat sapientia. Quare Catho dixit:
Contra verbosos noli contendere
verbis:
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.
Sextum punctum. Requiras, ne de
secretis cum ebrioso vel muliere mala loquaris. Dicit enim Salomon:
Nullum secretum est, ubi regnat ebrietas. Et alius: Garrulitas mulierum id
solum novit celare, quod nescit.
Septimum punctum. Denique requiras, quibus audientibus aliquid loquaris.
Scriptum est enim:
Prospice te circum, si vis
proferre sinistrum,
Ne lateat forsan qui maledicat idem.
Et certe multa exempla ad
expositionem et intelligentiam hujus dictionis Cuiponi possent; sed ista
in praesenti tibi, carissime fili, sufficiant.
Cur loquendum sit, requirendum est, et sunt quinque observanda. Nunc
accedamus ad expositionem hujus adverbii Cur. Et certe istud Cur
causam requirit.
Requiras ergo tui dicti causam; nam sicut in factis et faciendis causa est
requirenda, dicente Seneca: Cujuscunque facti causam require, et quum initia
inveneris, exitus cogitabis, -- ita quoque in dictis causa est requirenda. Et
sicut sine causa nil agitur, nec mundus fortuitis casibus implicatur, ut
Cassiodorus dixit, ita sine causa nil dicere debes. Et sicutin qualibet re composita quadruplex causa
reperitur, scilicet efficiens, materialis, formalis atque finalis, ita et in
dictis nostris quadruplex causa quandoque reperitur. Causa materialis
continetur sub Quid, formalis sub Quomodo, causa efficiens sub Quis,
sed in praesenti loquimur de causa finali, quam causam quaerimus per Cur.
Causa igitur finalis tui dicti
sit aut pro Dei servitio, aut pro humano commodo, aut pro utroque, aut forte
pro amico, aut pro omnibus praedictis.
a. Pro Dei servitio, ut faciunt
praedicatores seculares et spirituales.
b. Pro humano commodo, ut
causidici et alii oratores. Nam secundum beatum Augustinum licet
advocato vendere justam advocationem, et jurisperito vendere justum consilium. Et hic, quando dicis verba pro humano
commodo, requiras, quod sit commodum et quale. Debet enim esse pulchrum,
non turpe, quia secundum leges turpia lucra sunt ab hominibus propulsanda.
Quare Seneca dicit: Turpe lucrum vel dispendium fugito. Et alius valde
praeclare ait: Lucrum cum mala fama damnum est appellandum. Et alibi scriptum
est: Mallem perdidisse quam turpiter accepisse. Debet etiam esse commodum
moderatum; componitur enim commodum ex cum et modo. Nam,
ut ait Cassiodorus, «si commodum mensuram aequalitatis excesserit, vim sui
nominis non habet. » Debet etiam esse naturale et quasi commune, id est cum
commodo nostro et alieno: ait enim lex naturae; Aequum est, neminem cum
alterius jactura fieri locupletiorem; quod ait Tullius: «Neque timor, neque
dolor, neque mors, neque aliud, quod extrinsecus accidere possit, tam est
contranaturam, quam ex aliorum incommodo suum augere commodum; » et maxime de
exiguitate mendici. Ait enim Cassiodorus: Ultra omnes crudelitates est divitem
velle fieri de exiguitate mendici.
c. Pro utroque autem, id est pro
Dei servitio et humano commodo, dicunt verba sacerdotes et clerici:
principaliter pro Dei servitio, et secundario pro suo commodo. Vivere enim
debet de altari, ut decreta clamant. Et etiam Paulus in Epistola I ad
Corinthios, ubi dicit: «Qui altari serviunt, cum altari participant. Ita et
Dominus ordinavit his, qui evangelium denuntiant, de evangelio vivere. » Quidam
tamen clerici causam convertunt, quia principaliter faciunt et dicunt verba pro
humano commodo et pro bonis praebendis, et secundario pro Dei servitio, quod
facere non debent.
d. Causa vero dicendi pro amico
te movere debet, dum tamen verba sint justa et honesta. Lex enim
amicitiae, secundum Tullium, haec est, ut non rogemus res turpes, nec faciamus
rogati. Nam, secundum regulam juris,
non est excusatio peccati, si amici causa peccaveris. Amici enim crimina si
feras, facis tua; et, quod plus est, bis peccat qui peccato obsequium
accommodat. Crimen sibi parat, qui nocentem adjuvat. Nam socius fit
culpae, qui nocentem adjuvat. Et maxime in re turpi duplex est peccatum; ait
enim Seneca: In turpi re peccare bis est delinquere. Innoxie vero amicum
defendere debes, ut verus defensor dicaris; ait enim Cassiodorus: Ille proprie
defensor est dicendus, qui defendit innoxie.
e. Pro omnibus vero praedictis
libentius verba fundas utilia, scilicet pro Dei servitio et humano commodo et
amici utilitate.
Et licet multa exempla ad
expositionem hujus adverbii Cur dici valeant, haec tibi brevitatis causa
sufficiant.
Quomodo loquendum sit, sunt
quinque modi servandi.
Praedictis auditis et intellectis super hoc adverbio Cur,
expositionem et intellectum audias hujus dictionis Quomodo. Et certe
istud Quomodo formam et modum requirit. Ergo quum loqueris, modum
dicendi requires. Nam sicut in rebus modus est servandus, de quo dici
consuevit:
Omnibus adde modum, modus est pulcherrima virtus
ultra enim modum et citra modum nihil est rectum, quod multum eleganter
dicit Oratius:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum:
et ita in dictis si modus
omittatur, nihil laudabile poterit inveniri. Ait enim Cassiodorus: Modus ubique
laudandus est.
Modus itaque tuus sit quintuplex,
videlicet in pronuntiatione, in velocitate, in tarditate, in quantitate et in
qualitate.
a. Videndum est ergo, quid sit
pronuntiatio. Pronuntiatio est verborum dignitas, rebus et sensibus accomodata,
et corporis moderatio. Haec enim in tantum excellit, ut, secundum sententiam
Marci Tullii, indocta oratio laudem consequatur, si optime feratur: et quamvis
expolita sit, si indecenter dicatur, contemptum irrisionemque mereatur. In
pronuntiatione itaque primum exerceri debet vocis et spiritus moderatio,
corporis et linguae motus. Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura emendanda
sunt, ne verba sint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia, nec vocis
immanitateresonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata; sed
pressim et aequaliter vel leniter et clare pronuntiata, ut suis quaeque
litterae sonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur,
nec immoderato clamore vociferetur, nec ostentationis causa frangatur oratio.
Verum pro locis, rebus, causis et temporibus dispensanda est. Nam aliqua
simplicitate narranda, aliqua auctoritate suadenda, alia cum indignatione
deprimenda, alia miseratione flectenda, ita ut vox et oratio semper suae causae
conveniant. Sequitur ergo, ut quae laeta sunt laeto vultu pronuntientur; quae
tristia tristi vultu, quae crudelia minaci vultu dicenda sunt, quod praeclare
docet Oratius dicens:
Tristia maestum vultum verba
decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dicta.
Observandum est etiam, ut sit
recta facies, ne labia detorqueantur, nec magnus hiatus, nec supinus (id est
suppressus) vultus, nec dejecti in terram oculi et inclinata cervix, nec
elevata aut depressa supercilia: quia nihil potest placere, quod non doceat, et
secundum Tullium: «Caput artis est dicere quod deceat. Labia lambere vel
mordere est deforme, quum etiam in dicendis verbis modus esse debeat; et ore
non magis quam labiis loquendum est. » Dicenda quoque sunt submissa leniter,
matura graviter, inflexa moderate. Quum magna dicimus, graviter proferenda
sunt; quum autem parva dicimus, humiliter; quum mediocria, temperate. Nam etiam
in parvis causis nihil grande, nihil sublime dicendum est; sed levi ac pedestri
more loquendum est. In causis vero majoribus, ubi de Deo vel hominum salute
referimus, plus magnificentiae et fulgoris est exhibendum. In comparatis vero
causis, ubi nihil agitur, nisi ut auditor delectetur, moderate dicendum est.
Sed notandum est quod, quamvis de magnis rebus quisquam dicat, non tamen semper
magnifice dicere debet. «Nam, ut auctor est Seneca -- De Formula Honesta
Vitae: Lauda parce, vitupera parcius. Similiter reprehendenda est nimia
laudatio, sicut immoderata vituperatio: illa enim adulatione, haec malignitate
suspecta est. » In praesentia autem sui aliquis laudari non debet. Scriptum
est enim:
Laudare praesentem, nec laedere
decet absentem.
b. c. In velocitate et tarditate
similiter modum, requiras. Veruntamen aliud in dicendo est, quam in faciendo:
non enim debes esse velox ad loquendum, sed tardus cum moderamine competenti.
Ait enim beatus Jacobus in Epistola sua: Esto velox ad audiendum, tardus vero
ad loquendum, et tardus ad iram. Et Salomo dicit: Vidisti hominem velocem ad
loquendum? stultitia speranda est magis, quam illius correctio. Et Cassiodorus:
Haec est regalis procul dubio virtus, tardius in verba prorumpere, et celerius
necessaria sentire.
Similiter in judicando tardius
esse debes. Scriptum est enim: Optimum judicem existimo, qui cito
intelligit et tarde judicat. Inde
etiam dici consuevit: «Ad poenitendum properat qui cito judicat. » Competens
enim mora in talibus non est reprobanda, unde quidam: Mora omnis odio est, sed
facit sapientem.
Pari formiter in consiliis
requiras tarditatem, et non velocitatem aut festinantiam; in deliberando enim
utilia, mora est tutissima. Scriptum est enim de consiliis: Quod diu
tractaveris, id puta rectissimum. Velox
enim consilium sequitur poenitentia. Et iterum: Tria sunt contraria consilio:
festinantia, ira et cupiditas.
In faciendo autem post
deliberationem, velocitatem exercere debes. Ait enim Seneca in Epistolis: Minus
dicito quam facias, et diu deliberato, cito facito. Celeritas enim
beneficium gratum facit. Hoc pulchre dicit Salustius: Priusquam incipias,
consulito, et ubi consulueris mature, facto opus est. Et Salomo: Vidisti hominem velocem in omni opere
suo? coram regibus stabit, nec erit inter ignobiles. Et Jesus Sidrach dicit: In
omnibus operibus tuis velox esto, et omnis infirmatis non occurret tibi. -- Non
tamen tantam velocitatem exerceas, quae in operibus perfectionem impediat.
d. In quantitate insuper modum
requiras non multa dicendo; nam in multiloquio non deest peccatum. Et Salomo in
Eccl. dicit: Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur
stultitia. Et alibi idem: In omni tempore, bono erit abundantia; ubi autem sunt
verba plurima, ibi frequenter egestas. Et Seneca: «Nihil aeque proderit nisi
quiescere, et cum aliis loqui minima, secum multa. » Moderate tamen loqui et
tacere debes, dicit enim Pamphilus:
Nec nimium taceas, nec verba
superflua dicas.
Audias ergo plurima, respondeas
vero pauca. Nam ut ait Socrates: In omnibus placere poteris, si gesseris
optima et locutus fueris pauca.
e. In qualitate denique loquendi
modum requiras, scilicet dicendo bene. Scriptum est enim: Principium amicitiae
est bene loqui, male dicere vero exordium inimicitiarum. Dicenda igitur sunt
verba laeta, honesta, lucida, simplicia; plano ore, vultu quieto, facie
composita, sine immoderato cachinno, clamore nullo proferenda. De quibus Salomo
dicit: Favus mellis, composita verba: dulcedo animae et sanitas ossium.
Et haec ad expositionem et intelligentiam hujus dictionis Quomodo dicta
sufficiant.
Quando loquendum et dicendum
sit, et quo ordine.
Superest denique videre de
intelligentia et expositione hujus adverbii Quando. Certe istud Quando,
tempus requirit. Requiras ergo diligenter tempus simul et ordinem.
a. Ait enim Jesus Sidrach: Homo sapiens tacebit usque ad tempus: lascivus
autem et imprudens non observabit tempus. Servando ergo tempus sequaris verbum Salomonis dicentis: Tempus dicendi, tempus
tacendi. Magna enim res est vocis et silentii temperamentum. Unde Seneca dicit:
Serva itaque silentium, donec loqui tibi fuerit necessarium. Et non solum tuum
silentium serva, sed etiam aliorum expecta. Expectare ergo debes dicendi
tempus, donec tibi praebeat auditum. Ait enim Jesus Sidrach: «Ubi non est
auditus, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. »
Importuna enimest narratio tua, quando tibi non praebetur auditus, et est quasi
musica in luctu. Nam ut idem ait: Musica in luctu importuna narratio; et
qui narrat verbum non attendenti, quasi qui excitat dormientem a gravi somno.
Et non solum in dicendo aliis,
sed etiam in respondendo tempus expectare debes. Nam scriptum est: Ne properes
respondere, donec finis fuerit interrogationis. Nam ut ait Salomo: Qui prius
respondet, antequam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
Similiter qui prius loquitur,
antequam discat, ad contemptum et irrisionem properat. Unde Jesus
Sidrach dicit: Ante judicium para justitiam, et antequam loquaris, disce
singula.
b. Ergo suo loco et tempore
dicenda sunt, prae postero ordine penitus omisso. 1. Nam si de praedicatione
loqui desideras tempore congruo, prius historiam dicas, quae docet rem gestam,
postea vero allegoriam, quae docet mysticum sensum ad ecclesiam militantem
pertinentem, tertio vero tropologiam, quae est ad informationem bonorum morum.
2. Si vero de epistolis tractes, primo loco pone salutationem, secundo
exordium, tertio narrationem, quarto petitionem et quinto conclusionem. 3. Si
autem de contionando in ambaciatis faciendis studeas, primo loco et tempore
salutationem dicas, secundo vero commendationem tam illorum, ad quos ambaciata
dirigitur, quam sociorum tecum ambaciatam portantium, sive narrationem ejus,
quod tibi impositum fuerit. Tertio facies exhortationem dicendo suasoria verba
ad consequendum id, quod postulatur, quarto in omni postulatione allegando
modum, quo id, quod postulator, fieri valeat. Quinto induces exempla de
rebus in similibus negotiis factis et observatis. Sexto denique assignabis
sufficientem rationem ad praedicta omnia. Et hoc facias ad exemplum Gabrielis
archangeli, qui, quum missus esset a Deo ad beatam virginem Mariam, primo
posuit salutationem dicens: Ave gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu etc.
Secundo confortationem sive exhortationem de Deo: Ne timeas Maria: quam
exhortationem praeposuit archangelus denuntiationi, et hoc ideo, quia beata
Maria turbata fuerat in salutatione archangeli. Tertio vero posuit
annuntiationem dicens: Ecce concipies in utero, et paries filium etc. Quarto
posuit modi expressionem, quum dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et
virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quinto
posuit exemplum, quum dixit: Ecce Elizabeth, cognata tua, pariet filium in
senectute sua. Sexto assignavit sufficientem rationem ad praedicta, quum dixit:
Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
4. Si autem de legibus et
decretis tractare volueris, primo tempore et loco litteram ponas, secundo
casum, tertio litterae espositionem, quarto similia, quinto contraria, sexto
solutiones. Et sic de qualibet scientia: quae ad eam pertineant, secundum
praesens, prius et posterius sunt dicenda.
Haec denique exempla super hoc
adverbio Quando tibi ad praesens dicta sufficiant.
Tu autem ex ingenio tibi a Deo
praestito multa super hoc et super quolibet verbo hujus versiculi: Quis,
quid, etc. pro tuae voluntatis arbitrio poteris cogitare. Nam sicut in
abecedario scripturae omnes volvuntur, ita super hoc dicto versiculo, quicquid
dici vel taceri debet, fere posset inflecti. Hanc igitur doctrinam super
loquendo vel tacendo, breviter comprehensam, tibi et aliis tuis fratribus
litteratis scribere curavi, quia vita litteratorum potius in loquendo vel in
dicendo, quam in faciendo consistit, Seneca hoc testante, qui ait: Stulta est
et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi
cervicem.
Si autem etiam super faciendo
volueris habere doctrinam, detrahatur de hoc versiculo istud verbum, dicas,
et in loco illius ponas hoc verbum facias. Unde dicatur;
Quis, quid, cur facias, cui,
quomodo, quando requiras.
Et ita fere omnia, quae dicta
sunt supra, et multa alia poterunt ad verbum facias aptari utiliter.
His denique auditis circa
praedicta, exercitatione intentissima et frequenti usu te ipsum exerceas -- nam
exercitatio ingenium et naturam saepe vincit, et usus omnium magistrorum
praecepta superat -- ut valeas doctrinam dicendi et faciendi in promptu habere.
Deum insuper exora, qui mihi donavit praedicta tibi narrare, ut ad aeterna
gaudia nos faciat pervenire. Amen.
Explicit liber de doctrina
loquendi et tacendi ab Albertano, causidico brixiensi, ad instructionem suorum
filiorum compositus.
|