|
Quae ut primum sedavit, vicarius generalis
Carleil a generali nostro cum ipsius galeotta, aliaque navi sua, et tribus
aliis minutisque aliquot naviculis ad urbem Vigonem missus visere si quid sibi
illic locisve vicinis praedae aut emolumento esse posset. Ubi naves aliquot cepit
supellectile multa aliisque haud magni pretii rebus onustas, sed inter eas una
erat qua donaria vecta templi maioris Vigonensis, argenteaque utensilia multa,
et in iis magna quaedam crux pretii item magni, artificiosissime caelata
deaurataque. Conquestos cives post intelleximus ea quae vice ista amiserant
plus quadriginta millibus ducatorum valuisse. Postero die ex hisce insulis
generalis noster solvit, et Vigonem a tergo reliquens portum non procul inde
sibi quam commodissimum delegit, tam ob stationem navium tutissimam loci
opportunitatem, quam etiam ob aquam ibi recentem. Ubi dum classis nostra sedet,
gubernator Galliciae (regionis, ut volunt, olim Callaicis inhabitatae) manum
tot militum quot potuit subito collegit, ut videbatur, bis mille peditum et
equitum trecentorum, cumque iis in eam partem regionis concessit ubi optime
classem nostram in conspectu habere posset, atque ibi suos manere iussit. Unde
ad nos misit qui generalem nostrum ad colloquium posceret, quod concessum ea
conditione, ut in actuaria aliqua aut alia minuta navi ad eum veniretur,
obsidesque utrinque darentur. Quod statim ut ratum habuit gubernator, cum
duobus comitibus sese scaphae nostri viceadmirallii commisit, quae pro eo ad
littus missa fuerat, eique generalis noster cum scapha itidem sua obviam
processit. Ubi convenit, aquae recentis tantum quantum vellemus usuique nostro
necessarium esset nobis per homines nostros haurire, aliaque omnia ad nos
reficiendos, pretio iusto persoluto, ibidem comparare liceret.
|