|
Sub idem tempus
dum ibi adhuc haeremus, evenere quaedam alia quae non indigna hic etiam
referri. Venit quidam ad nos cum signo induciarum, ad quem statim capitanei
Sampson et Goringius missi. A quibus ille primum quaesivit cuiates essent. Cui
illi, sese Anglos esse. Rogavit deinde
bellumne igitur inter Hispanos atque Anglos indictum. Respondere nostri sese non habere
quid ad illud respondeant, sed si istius rei certior fieri vellet, generalem
nostrum adiret: commeatus loco sese fidem suam interponere illum salvum
illaesumque iturum rediturum. Sed ille propius accedere recusavit, quod a
praefecto suo missus non esset. Tum illi: praefectum saluti populi patriaeque
consulturum, si sese generali nostro sistere vellet, atque eius clementiam
humanitatemque erga se ac suos experiri potius quam, ut nostris ante triduum
facere stententia stabat, omnia flamma ac ferro videre vastari. Cum quo
responso abiit, promisitque se postero die rediturum, sed nullus post venit. VIII
Kalend. Decembri cum sexcentis militibus adivimus pagum quemdam in regione S.
Dominici duodecim leucas a mari situm. Quem cum intraremus, locum vacuum
offendimus et ab incolis derelictum, qui in proximos montes tutelae sui causa
confugerant. Quapropter aliquantisper hic substitimus, si fortassis quispiam
eorum nobiscum colloqui vellet. Cumque iam satis quievisse videremur, generalis
noster suos eo unde venerant redire iussit. Et ecce, in via cum equitibus
peditibusque aliquot hostis sese ostendit, non tamen eo numero ut nobiscum
manus conserere auderet. Ad quem dum respicimus, vespera appetiit interim, ita
ut vix ante noctem ad fanum D. Iacobi pervenire possemus. Die Lunae VI Kalend. Decembr.
generalis noster omnes naves maiores minoresque paratas esse, easque milites
conscendere iussit. Vicarius autem eius Carleil capitaneum Goringe cum vicario
Tuckso et centum sclopetariis misit ad forum urbis observantum tantisper dum
copiae nostrae in navibus essent, quas in portu cum aliquot actuariis
minutisque navibus viceadmiralius expectabat, inde eas in naves maiores
impositurus. Iussit praeterea generalis centuriam capitaneorum Berton et Bygges
galeram (ita genus navigii maioris hodie vocamus) duasque naves actuarias
conscendere, et duce Sampsone civitatem Play porro pergere, scrutatum
instrumenta tormentaque bella illic recondita, ut a captivo quodam pridie a
nobis capto qui locum etiam indicare promiserat intellexeramus. Eo ut appulerunt, capitaneus Capson captivum statim ea
quae occultari illic dixerat monstrare iussit. Quod ille facere non potuit, aut
potius noluit. Sed nihilominus secretiora loca pleraque perlustrarunt,
inveneruntque duo tormenta maiora, ferreum unum, aeneum item unum. Post
meridiem generalis classem reliquam partem anchoras etiam iacere ante eandem
urbem, quam nos incendere atque quam pote citissime ad naves redire iussit. Id
quod repente factum, et classis circa horam sextam vespertinam vela iterum ventis
tradidit.
|