|
Sed antequam
ulterius progrediamur, de ordine disciplinaque militari in insula illa S.
Iacobi nobis observata, atque aliis quibusdam memoratu non indignis, quaedam
etiam dicenda nobis. Quisque ibi capitaneus dilectum militum suorum habebat,
qui iusiurandum adacti se regiae maiestati Anglicae ut supremae dominae fideles
usque ad mortem futuros, generalis eiusque officialium iussis semper
obtemperaturos. Illud autem imprimis mirabamur, quod omni eo tempore quo illic
haerebamus nec insulae a rege Hispaniarum praefectus, nec episcopus civitatis
cuius magna ibi auctoritas, nec civium aut incolarum quisquam nos accederet (e
quibus vel a quibus aliquos eam ob rem venturos indies expectabamus) qui
rogaret ea quae asportabamus reddere, aut saltem non omnia illis ad vitam
necessaria auferre, neu urbem incendere vel omnino delere vellemus. Et quamquam
usque ad duodecim leucas Anglicas (ut supra dictum) in regionem illorum
penetrassemus, ubi gubernatorem cum episcopo esse, nosque advenientes fugere
audiebamus, et inde redeuntes, illos quod se nobis procul ostendissent
expectaremus, tamen numquam ad nos propius accedere voluerunt, etsi oppido
paucos numero mitteremus qui eos ad colloquium poscerent. Cuius diffidentiae
insolitae caussam fuisse suspicor memoriam adhuc recentem iniuriae maximae ab
illis ante triennium illatae Gulielmo Haukins Plymouthensi, qui illac etiam
expeditione sua iter habuerat, ergaque quem fidem datam violaverant. Quod facinus, quia id iam paucis ignotum arbitror,
repetere hic vicem hanc supersedebo. Indigne igitur ferentes quod colloquium
semper nobis denegassent, tum quod cadaver pueri cuiusdam nostratis temere in
via repertum, capite obtruncato intestinisque extractis crudelissime
deformassent, domos omnes tam rure quam in urbe illinc abeuntes incendimus.
|