|
Inter autem octodecim
dies ab insula D. Iacobi ad S. Dominici, primam Indiarum occidentalium insulam
ad quam appellebamus, pervenimus. Sed in alia insula S. Christophori dicta ad
occidentem sitam diebus aliquot, videlicet natalium Servatoris nostri
solemnibus, morati sumus ad reficiendos aegrotos, purgandasque et aeri
salubriori exponendas nostras naves. Ubi generali nostro, vicario,
viceadmiralio ceterisque capitaneis sententia stetit, inde versus insulam
Hispaniolam vela facere, cum etiam ex tunc vires nostras recuperasse videremur.
Quo nos imprimis fani S. Dominici, urbis istis partibus antiquissimae, fama
pelliciebat. In itinere celox quaedam eodem tendens nobis obviam venit, quae a
nobis capta statim, eiusque vectores super omnibus quae expeditioni nostrae
conducere possent quam diligentissime interrogati fuerunt. Inter quos unus erat
qui nobis indicabat portum perquam arenosum, regionemque circumcirca optime
munitam, et propugnaculum quoddam esse tormentis bellicis maioribus pluribus
instructum, ita ut in terram descendere, nisi decem ab urbe passuum millibus,
absque ingenti periculo non possemus, cuius viae se nobis ducem fore etiam
pollicebatur. Quibus intellectis, sub vesperam milites nostri in actuarias
naves minutasque alias descendere iussi sunt, et generalis noster etiam in
phaselum quae Frauncis nominabatur sese dedit. Noctem totam navigabamus, haud multum conficientes
itineris donec, aurora exoriente, locum quem petebamus in conspectu habuimus.
Itaque Kalendis Ianuariis ad terram applicuimus novem aut decem passuum
millibus, occidentem versus, ab elegantissima S. Dominici urbe, cum in id usque
tempus non locus alius cuiquam cognitus ibi esse minoribus navibus magis tutus,
aut ubi aestus maris iis facilius superarentur. Hic igitur, videns suos omnes in
terra esse, generalis noster ad classem suam quamprimum rediit, et nos tutelae
divinae ductuique vicarii sui Carleil commisit. Post, hora octava
antemeridiana, agmen nostrum incedere coepit, et circa meridiem propius ad
urbem venimus, cum nobiles aliquot principesque civitatis plusquam centum
quinquaginta in pulcherrimis sese equis nobis ostenderunt. qui, a musquetteriis
atque hacquebusieriis nostris, qui egregie a lanceariis protegebantur, quam
creberrimis globis petiti, nulla vi in nos irrurere potueruent. Quos, acie
instructa optime, dispositos et ad dimicandum paratissismos ostendebat, et iam
appropinquantes portis moenibusque urbis arcere non poterant. Erant portae duae
mare versus tendentes militibus tormentisque bellicis munitae, nec procul inde
sclopetarii aliquot ad viam in insidiis collocati. Hic prope copiae nostrae
(quae mille aut mille ducentorum erant vel praeterpropter) bipartito divisae
fuere eo consilio, ut eodem tempore in utramque portam impetum faceremus, nec
prius coepto desisteremus quam iterum in foro urbis in unum convenissemus. Statim
ut tormenta in nos dirigi coeperunt, vicarius noster, voce magna ad animandos
suos sublata, omne ope ac vi irrumpere in urbem adnisus est. Ad cuius latus
primus e nostris tormenti maioris globo ictus cecidit. Quapropter ne illi
iterum tormenta sua implere possent, quantum potuit impedire conatus est. Et
iam, non quidquam etiam obstitentibus iis qui in insidiis fuerant, magno impetu
ac vi summa in portas irruimus, unaque cum illis coacervatim indiscriminatimque
intravimus urbem. Qui statim fuga potius quam suos hac illac dispersos sistendo
aut recolligendo vitae suae consulere coacti fuerunt. Hunc igitur in modum
ingressi, porro ad forum civitatis statim perreximus, locum spatiosum,
quadratum, ad frontem templi maioris, quem statim aliosque quosdam circumcirca
aggeribus undiqueversum ductis munivimus, et ibi (loco, ut nobis videbatur,
tutissimo, et qui optime defendi poterat) milites omnes nostros collocavimus. Nec
enim tantae urbis regiones omnes tantilla manu militum observari poterant.
|