|
Inter alia quae
relatu digna illic vidimus, non omittendum in palatio ibi regio, ubi gubernator
regionis habitabat, repertum magnum ac memorabile quoddam indicium Hispanici
fastus. Introeunti in aulam aliaque palatii membra per gradus lautissimos ac
faberrime factos ascendum est, ubi sese in superiori domus parte statim offert
locus spatiosissimus (porticum diceres), ad cuius latus alterum insignia regis
Hispaniarum cuilibet intranti statim obvia, subque illis globus ingens
complexus ambitum maris totius et terrae, et in eo equus in pectus sublatus,
pedibus imis globo insistentibus, prioribus autem extra eum erectis tamquam
saltare vellent, cum hoc symbolo in ore, NON SUFFICIT ORBIS. Cuius dicti
sententiam cum praecipuos ex iis, qui ad nos urbis redimendae caussa venerant,
rogaremus, nihil quidem nobis responderunt, sed nunc alio respicientes, nunc
rubore suffusi, capite in terram demisso, obmutuerunt. Quibus ita attonitis
quidem e nostris dixere, quod si regi ipsorum cum regina nostra apertum bellum
esset, brevi illum inanem illum fastum exiturum, potiusque de conservandis
adversus nostrorum hominum invasionem ditionibus suis cogitaturum, quemadmodum
eis urbs sua tam facile nostris occupata satis documenta esse poterat. Mirantur
nonnulli quod in ista amplissima, luculentissima, ac populosissima urbe, et qua
rerum omnium ad nostros reficiendos necessariarum copia esset, non multum auri
vel argenti repperimus. Qui miriari desinant, sciantque iam diu esse cum Indi
insulae istius, Angliam magnitudine aequantis, indiginae ab Hispanis
indignissime patria sua exterminati fuerunt, unaque cum iis etiam omnes quibus
regionis auri vel argenti notae erant. Ita ut post moneta duntaxat aerea ibi
usui fuerint, cuius nos etiam tunc vim magnam offendimus. Merces quae illunc
advehuntur praecipuae sunt saccarum, zingiber ibi natum, curia boum, qui eorum
caussa solum quam plurimi magnitudinis pinguetudinisque incredibilis in
orientali insulae parte, regione fertilissima, pascuntur. Multum etiam ibi vini
praestantioris, olei, aceti, item farinae optimae in doliis repertum, nec non
panni lini sericique aliquantum ex Hispania eo nuper vecti. Supellectilis
argenteae, pro magnificentia civitatis reliqua, non ita magna copia erat, quod
regionibus illis calidis maior usus sit utensilium ex argilla elegantissime
vermiculata (quam porcellinam ibi vocant, eo ex Indiis orientalibus vectam) et
vitruorum, quae ibi quam optima conficiuntur. Verum tamen ibi etiam nonnulla
vasa argentea repperimus, quae illis impenso pretio comparata, et nobis non
magno momenti erant.
|