Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Walter Bigges
Expeditio Francisci Draki equitis Angli in Indias Occidentales anno MDLXXXV

IntraText CT - Text

  • -15-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-15-

 

Multa hic tum temporis accidere alia quae, cum otium ad ea referenda non sit, volens praetermitto. Inter quae illud fortasse non indignum relatu videatur, quemadmodum capitaneus Sampson qui lanceariis primi agminis praeerat, primo introitu crebra per gladiorum ictus vulnera acceperit; item ut praefectus urbis Alfonsus Bravus sese a capitaneo Goringe, qui in eodem agmine sclopetariis praeerat, ab eo prius ense vulneratus, capi passus sit. Erat etiam in primo agime capitaneus Wynter, et ipse quoque vicarius generalis. Capitaneus Powel sergantus maior medium, Morgan, qui ad fanum S. Dominici primo praefuerat, novissimum agmen ducebat. Denique omnes tam lubenti alacrique animo in hostes irruerunt ut illi impetu tanto sustinendo non essent. Hic sex septimanas morati sumus, nec morbus supradictus nostros interim, non tamen numero tanto simul aut tam vehementer ut ante, vexare desiit. E quibus pauci qui eo laboraverant ad pristinas vires, imo vix etiam ad mentem redire poterant. Unde proverbium inter nostros erant in minus considerate loquentem, ut eum calentoura (sic calida febris Hispanis dicta) laborasse diceremus. Erat enim haec (ut supra etiam diximus) callida, continua, et pestifera febrius, quam ex aere vespertino impuro, quem serenam vocant, ibi hausto natam volunt. Quemlibet enim circa vesperam ibi sub aere manentem, nisi Indus vel regionis indigena sit, eo infici ac post pestifera ista febre corripi certo affirmant. Nostri autem plerumque sub caelo isto contagioso, et cum primis in insula D. Iacobi, excubias agebant. Et tunc morbus hic continuus quam maxime numerum nostrorum diminuens, ne iter porro insulam Nombre de Dios versus, indeque terra in Pannaniam coeptum absolvere possemus impediit, unde auri argentique vim multa, praemium continui laboris nostri, auferre et advehere sperebamus. Ac ideo primum Cartagenae redire in patriam nobis sententia stetit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License